라틴어 문장 검색

In divisione, quae pars Numidiae Mauretaniam attingit, agro virisque opulentior, Iugurthae traditur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 16장6)
Itaque in loca Numidiae opulentissima pergit, agros vastat, multa castella et oppida temere munita aut sine praesidio capit incenditque, puberes interfici iubet, alia omnia militum praedam esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 54장9)
Id oppidum, in campo situm, magis opere quam natura munitum erat, nullius idoneae rei egens, armis virisque opulentum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 57장2)
Ea fuga Iugurtha impensius modo rebus suis diffidens cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Thalam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cultus erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 75장1)
Qua tempestate Carthaginienses pleraque Africa imperitabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장3)
tum sese, paulo ante Carthaginiensis, item regem Persen, post uti quisque opulentissimus videatur, ita Romanis hostem fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 81장5)
Quamquam ego naturam unam et communem omnium existimo, sed fortissimum quemque generosissimum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장28)
Ne existimes nos solos generosa verba iactare;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 20:1)
illa opulentissima sunt, quorum in alto latet vena adsidue plenius responsura fodienti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 5:2)
Quo obligato a medicis cum minus sanguinis haberet, minus virium, animi idem, iam non tantum Caesari sed sibi iratus nudas in vulnus manus egit et generosum illum contemptoremque omnis potentiae spiritum non emisit, sed eiecit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 8:2)
Est enim, mi Lucili, ut ad alia, sic etiam ad moriendum inconsulta animi inclinatio, quae saepe generosos atque acerrimae indolis viros corripit, saepe ignavos iacentesque;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 25:3)
Generosos animos labor nutrit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 31 5:1)
Omnes itaque istos, numquam auctores, semper interpretes sub aliena umbra latentes, nihil existimo habere generosi, numquam ausos aliquando facere, quod diu didicerant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 8:2)
Habet enim hoc optimum in se generosus animus, quod concitatur ad honesta.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 39 2:6)
Quis est generosus ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION