라틴어 문장 검색

iam cum omnis oratio tris habeat virtutes, ut emendata, ut dilucida, ut ornata sit (quia dicere apte, quod est praecipuum, plerique ornatui subiiciunt), totidem vitia, quae sunt supra dictis contraria, emendate loquendi regulam, quae grammatices prior pars est, examinet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 149:1)
nec abnuerim tegulae regulaeque et similium his rationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 253:2)
sic in loquendo, non si quid vitiose multis insederit, pro regula sermonis accipiendum erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 264:5)
nunc, quoniam diximus, quae sit loquendi regula, dicendum, quae scribentibus custodienda, quod Graeci ὀρθογραφίαν vocant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 267:1)
in geometria partem fatentur esse utilem teneris aetatibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 365:1)
nam cum sit geometria divisa in numeros atque formas, numerorum quidem notitia non oratori modo, sed cuicunque salter primis litteris erudito necessaria est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 366:2)
iam primum ordo est geometriae necessarius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 368:1)
ex prioribus geometria probat insequentia, ex certis incerta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 368:3)
quid quod se eadem geometria tollit ad rationem usque mundi?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 377:1)
ut, si est oratori (quod proximus demonstrabit liber) de omnibus rebus dicendum, nullo modo sine geometria esse possit orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 380:2)
nam nec ego consumi studentem in his artibus volo, nec moduletur aut musicis notis cantica excipiat, nec utique ad minutissima usque geometriae opera descendat, non comoedum in pronuntiando nec saltatorem in gestu facio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 415:1)
dicamus has geometriae esse partes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 352:4)
neque enim locuti sunt ad hanc regulam et diligentiam primi homines, nec prooemiis praeparare, docere expositione, argumentis probate, adfectibus commovere scierunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 261:1)
cum et verba intercidant invalescantque temporibus, ut quorum sit regula in consuetudine, eaque non sua natura sint bona aut mala (nam per se soni tantum sunt), sed prout opportune proprieque aut secus collocata sunt, et cum rebus accommodata sit, tum ipsa varietate gratissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 146:2)
et nos secundum communem potius loquendi consuetudinem quam ipsam veritatis regulam divisione hac utimur, ut ab eo, quod deceat, utilitatem separemus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION