라틴어 문장 검색

- Obitus gloriosi ducis et Werneri militis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 41:2)
Gloriosissimo duce infirmitate curriculo quinque hebdomadarum Jerusalem laborante, sicut decretum erat ante ejus obitum, patriarcha, Tankradus et omnis apparatus Venetorum cum duce et episcopo illorum ab Joppe profecti sunt per mare et aridam ad civitatem quae dicitur Caiphas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 44:1)
- Ipse fugam simulans, reversus gloriosam adeptus est victoriam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 67:3)
Nec mora, audito tam egregii principis adventu, et digno haerede Jerusalem, gavisi sunt universi, commistisque sociis et armis, Japhet, quae est Joppe, contenderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 73:2)
Frater ducis Godefridi es, principis gloriosissimi ac nominatissimi, et ideo universae nationes gentilium in circuitu famam de te comperientes, adventu tuo tremefactae sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 75:8)
Non aliqua dehinc mora, rex Jerusalem patriarcham de perfidia, qua egerat cum Tankrado adversus eum, ne dignus haeres Godefrido succederet, sed Boemundus externi sanguinis regnum possideret, coram omni Ecclesia interpellavit, eo quod de hoc scelere multum a suis optimatibus criminaretur, objiciens ei, jam ipsam fraudem esse detectam in litteris, per Morellum, qui secretarius ipsius erat, [0594C] Boemundo transmissis, sed in via ablatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 93:1)
ecclesiam etiam ejusdem sepulcri, sicut dignum est, thesaurizare nos non pigebit, et auro ditiore, gemmis vel opere exaltare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:7)
- De gloriosa regis victoria et reditu in Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 138:2)
Ipse quidem rex et universi fideles Christi qui Joppe habitabant gavisi sunt super universis quae sibi gloriose acciderant, et exaltati sunt secure dormientes et abhinc agros et vineas excolentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 50:6)
Ipse quidem, decem assumptis, recto tramite quo ab Joppe itur Caesaream est profectus, si forte sibi obvenirent praefati sexaginta milites, ut eis malum quod fecerant Caesareae digna vice possent rependere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:7)
sciens eumdem Boemundum virum astutum et magni consilii adinventorem ut, eo audito, forte Solymano dignam vicem injuriarum rependere addisceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:4)
sed juvenis gloriosus non ultra ad suos rediit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:7)
virtutem quoque et apparatum illius septies magnificare, et inter coetum Turcorum extollere quam vidissent, volentes illi reddere dignam vicem omnium bonorum et donorum quae eis rex largitus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 50:5)
Qui statim navigio aptato, flumen cum suis trajecerunt, ut in Turcis dignam poenam rependerent loco aliquo repertis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 50:6)
- Ubi rex Baldewinus regem Magnum Hierosolymam gloriose perduxit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 59:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION