라틴어 문장 검색

cui namque grammaticum vel salutanti Calaber ille non dixit:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 1:4)
studenti assidebam naturae meminens et professionis oblitus quoque absolutius rhythmos comicos incitata docilitate sequeretur, ipse etiam fabulam similis argumenti id est Epitrepontem Menandri in manibus habebam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio et Apollinari Suis salutem 1:3)
"hic te imbuendum liberalibus disciplinis grammatici rhetorisque studia florentia monitu certante foverunt, unde tu non tam mediocriter institutus existi, ut tibi liceat Arvernos vel propter litteras non amare."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apro suo salutem 3:8)
illic enim et grammatica dividit et oratoria declamat et arithmetica numerat et geometrica metitur et musica ponderat et dia- lectica disputat et astrologia 1 praenoscit et architectonica struit et metrica modulatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Nymphidio suo salutem 1:3)
quae tamen ut gesta sunt si quispiam dignus relator evolveret, fierent iucunda memoratu, sed quoniam iubetis ipsi,2 ut aliquid vobis a me laetum copiosumque pagina ferat, date veniam, si hanc ipsam tabellarii nostri hospitalitatem comicis salibus comparandam salva vestrarum aurium severitate perstringamus, ne secundo insinuatum non 3 nunc primum nosse videamur, simul et, si moris est regularum 4 ut ex materia omni usurpentur principia dicendi, cur hic quoque quodcumque mihi sermocinaturo materia longius quaeratur expetaturque, nisi ut sermoni nostro sit ipse pro causa, cui erit noster sermo pro sarcina?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 2:1)
in comica urbanus multiformisque;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 6:5)
aeque medici ab Erasistrato et grammatici ab Aristarcho, coci etiam ab Apicio?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 6:5)
Nec tragici quidem aut comici parcunt, ut non aerumnas vel errores domus alicuius dei praefentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 6:1)
Ptolemaeorum eruditissimus, quem Philadelphum supernominant, et omnis litteraturae sagacissimus, cum studio bibliothecarum Pisistratum, opinor, aemularetur, inter cetera memoriarum, quibus aut vetustas aut curiositas aliqua ad famam patrocinabatur, ex suggestu Demetri Phalerei grammaticorum tunc probatissimi, cui praefecturam mandaverat, libros a Iudaeis quoque postulavit, proprias atque vernaculas litteras, quas soli habebant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 5:3)
nam hoc paene iniquomst, comico choragio conari desubito agere nos tragoediam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS43)
nunc certa res est, eodem pacto ut comici servi solent coniciam in collum pallium, primo ex med hanc rem ut audiat;
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 15)
Tragici et comici numquam aeque sunt meditati.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 4, scene 28)
Quin edepol condoctior sum, quam tragoedi aut comici.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 211)
Aurum est profecto hoc, spectatores, comicum:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 3, scene 250)
Spectavi ego pridem comicos ad istunc modum sapienter dicta dicere atque eis plaudier, cum illos sapientis mores monstrabant poplo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 728)

SEARCH

MENU NAVIGATION