라틴어 문장 검색

nemo non, cui alia desunt, hominis nomine apud me gratiosus est.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 4:3)
deinde, priusquam aperirentur codicilli, iuravit se Tarii, hominis locupletis, hereditatem non aditurum.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 93:2)
Transeamus opes paene inopes, veniamus ad locupletes.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 83:3)
His ergo advocatis non tantum tuta est, sed etiam gratiosa paupertas.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 89:3)
tu filia familiae locupletibus filiis ultro contulisti;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 102:3)
contra potens malum et apud nos gratiosum, dum consipimus, dum nostri sumus, advocemus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 83:3)
Idem scias licet de pauperibus locupletibusque, par illis esse tormentum ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 74:2)
Feliciorem tu Demetrium Pompeianum vocas, quem non puduit locupletiorem esse Pompeio ?
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 77:1)
Locuples es:
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 106:2)
Quare uxor tua locupletis domus censum auribus gerit ?
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 87:7)
patruus accepta hereditate locuples factus est.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Patruus abdicans.8)
Vnus proscriptione locupletior factus est.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Potio ex parte mortifera.14)
"nam locuples fortuna domus non passa latere divitias prodit, cum sic sua culmina celat."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem76)
hinc tu militiam secutus amplam, castrensem licet ampliare censum per suffragia iusta debuisses, sollemnis tamen abstinens lucelli fama plus locuples domum redisti solum quod dederas tuum putando.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium52)
Officii sermone praefato bybliopolam nostrum 1 non gratiose sed iudicialiter expertus insinuo, cuius ut fidem in pectore, sic in opere celeritatem circa dominum te 2 mihi sibique communem satis abunde probavi, librum igitur hic ipse deportat heptateuchi, scriptum velocitate summa, summo nitore, quamquam et a nobis relectum et retractatum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Ruricio suo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION