라틴어 문장 검색

desiluit stratis densaeque capacia turbae atria regifico iussit splendere paratu exceptura dapes et, quod post vota daretur, insculpi propriis aurum fatale figuris.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:201)
Omnia, quae sensu volvuntur vota diurno, pectore sopito reddit amica quies.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:1)
nec vota fefellit eventus.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:30)
Oblatum Stilicho violato foedere Martem omnibus adripuit votis, ubi Roma periclo iam procul et belli medio Padus arbiter ibat.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:87)
nec tali publica vota consensu tradunt atavi caluisse per urbem, Dacica bellipotens cum fregerat Ulpius arma atque indignantes in iura redegerat Arctos, cum fasces cinxere Hypanin mirataque leges Romanum stupuit Maeotia terra tribunal.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:145)
quonam usque tenebit praelatus mea vota Ligus?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:157)
ipse favens votis solitoque decentior aër, quamvis adsiduo noctem foedaverat imbre, principis et solis radiis detersa removit nubila;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:227)
quae divite penna patricii reverenda fovet sacraria coetus castrorumque eadem comes indefessa tuorum nunc tandem fruitur votis atque omne futurum te Romae seseque tibi promittit in aevum.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:257)
ordine vota meant.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:4)
Victoria nulla clarior aut hominum votis optatior umquam contigit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:193)
Hinc amor, hinc veris et non fallacibus omnes pro te solliciti votis;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:82)
ergo avidae tantosque novi spe consulis annos elusae dominae pergunt ad limina Romae, si minus adnuerit precibus, vel cogere certae cunctantem votoque moras auferre paratae.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:101)
"nunc" ait "Elysii lucos inrumpere campi, nunc libet, ut tanti Curiis miracula voti Fabriciisque feram, famae qui vulnere nuper calcatam flevere togam:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:197)
Noster Scipiades Stilicho, quo concidit alter Hannibal antiquo saevior Hannibale, te mihi post quintos annorum Roma recursus reddidit et votis iussit adesse suis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 1:9)
non dubiis ultra torquebere votis.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION