라틴어 문장 검색

"Quid si, quae voce gravaris, mente dares atque haec Turno rata vita maneret?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 25:11)
paene occupatam seditionibus delevit urbem Dacus et Aethiops, hic classe formidatus, ille missilibus melior sagittis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 66)
haec amat obscurum, volet haec sub luce videri, iudicis argutum quae non formidat acumen;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:10)
potores bibuli media de nocte Falerni oderunt porrecta negantem pocula, quamvis nocturnos iures te formidare tepores.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1839)
At neque dedecorant tua de se iudicia atque munera, quae multa dantis cum laude tulerunt dilecti tibi Vergilius Variusque poetae, nec magis expressi voltus per aenea signa, quam per vatis opus mores animique virorum clarorum apparent, nec sermones ego mallem repentis per humum quam res componere gestas, terrarumque situs et flumina dicere, et arces montibus impositas et barbara regna, tuisque auspiciis totum confecta duclla per orbem, claustraque custodem pacis cohibentia Ianum, et formidatam Parthis te principe Romam, si quantum cuperem possem quoque;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 192)
nil moror officium quod me gravat, ac neque ficto in peius voltu proponi cereus usquam nec prave factis decorari versibus opto, ne rubeam pingui donatus munere, et una cum scriptore meo, capsa porrectus operta, deferar in vicum vendentem tus et odores et piper et quidquid chartis amicitur ineptis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 196)
an vigilare metu exanimem, noctesque diesque formidare malos fures, incendia, servos, ne te conpilent fugientes, hoc iuvat?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:11)
illa tamen se non habitu mutatve loco peccatve superne, cum te formidet mulier neque credat amanti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:8)
quae si quis gravabitur, non rationi defuerint sed homini.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 40:2)
videlicet, ut corpora infantium nec casus, quo in terram totiens deferuntur, tam graviter adfligit nec illa per manus et genua reptatio nec post breve tempus continui lusus et totius diei discursus, quia pondus illis abest nec sese ipsi gravant:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 411:2)
scire quidem eum in summam, quid acti sit, tamen rationem quoque facti cuiusque cognoscere ne gravetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 110:3)
praeter haec in omni partitione est utique aliquid potentissimum, quod cum audivit iudex cetera tanquam supervacua gravari solet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 258:1)
Illi levia, hi falsa formidant, nos utraque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 2:5)
Nihil tam certum est ex his, quae timentur, ut non certius sit et formidata subsidere et sperata decipere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 12:7)
Dum me illi paro, tu interim, qui potes, qui intellegis, unde quo evaseris, et ex eo suspicans, quousque sis evasurus, compone mores tuos, attolle animum, adversus formidata consiste.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION