라틴어 문장 검색

sine his enim rationibus nulla salubris habitatio fieri potest.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장49)
habitationibus> exclusi fuerint, non solum efficient corporibus valentibus locum salubrem, sed etiam si qui morbi ex aliis vitiis forte nascentur, qui in ceteris salubribus locis habent curationes medicinae contrariae, in his propter exclusiones ventorum temperatura expeditius curabuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장17)
His enim rationibus et ea divisione exclusa erit ex habitationibus et vicis ventorum vis molesta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장38)
apud nationem Colchorum in Ponto propter silvarum abundantiam arboribus perpetuis planis dextra ac sinistra in terra positis, spatio inter eas relicto quanto arborum longitudines patiuntur, conlocantur in extremis partibus earum supra alterae transversae, quae circumcludunt medium spatium habitationis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장12)
insuper autem stipites inter se religantes metas efficiunt, quas harundinibus et sarmentis tegentes exaggerant supra habitationes e terra maximos grumos.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 1장16)
in ea autem maiestate urbis et civium infinita frequentia innumerabiles habitationes opus est explicare.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장75)
ergo moenibus e contignationibus areis alto spatio multiplicatis populus Romanus egregias habet sine inpeditione habitationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장78)
testudinata vero ibi fiunt, ubi non sunt impetus magni et in contignationibus supra spatiosae redduntur habitationes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 3장9)
Nunc de perductionibus ad habitationes moeniaque, ut fieri oporteat, explicabo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 5장1)
huius moris hic meminisse eum accipere debemus 'principio delubra adeunt'. atque quia 'delubra' quasi solum nomen sine dei significatu poseruat, voluit per 'aras' expungere divini nominis causam, licet in continuatione non tam dei fecerit mentionem, quam propria deorum nomina intulerit, et quidem cum sacrificationis gratia, illis versibus 'legiferae Cereri' usque 'iugalia curae'. nec non areae, licet oblique, attamen manifeste meminit 'aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 566)
delubra adeunt iuxta illud dictum sororis 'tu modo posce deos veniam'. delubrum autem dictum, aut, ut supra diximus, propter lacum in quo manus abluuntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 561)
Spumabit pateris hornus liquor, et ter ovantem circa delubrum gressum feret ebria pubes" . . . Dum haec ago curaque sollerti deposito meo caveo, intravit delubrum anus laceratis crinibus nigraque veste deformis, extraque vestibulum me iniecta manu duxit . . .
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 133:10)
delubrum esse dicit aut ubi plura numina sub uno tecto sunt, ut Capitolium, aut ubi praeter aedem area sit adsumpta deum causa, ut in circo Flaminio Iovi Statori, aut in quo loco dei dicatum sit simulacrum, ut in quo figunt candelam, candelabrum appellant, sic in quo deum ponunt, delubrum dicant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2256)

SEARCH

MENU NAVIGATION