라틴어 문장 검색

Erat autem sic culmen quoddam Graecae conversationis et profectus alienigenarum moris, propter impii et non summi sacerdotis Iasonis inauditam contaminationem,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장13)
At ille commendatus regi, cum se magnificasset facie potestatis, in semetipsum contulit summum sacerdotium superponens Iasoni talenta argenti trecenta;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장24)
et Menelaus quidem reliquit summi sacerdotii successorem Lysimachum fratrem suum, Sostratus autem Cratetem, qui praeerat Cypriis.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장29)
Unde ego defraudatus parentum gloria, dico autem summo sacerdotio, huc nunc veni,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장7)
datis mandatis, ut ipsum quidem Iudam occideret; eos vero, qui cum illo erant, dispergeret et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장13)
Nam nunc quidem ad communem sese hominum mensuram cohibebat,nunc uero pulsare caelum summi uerticis cacumine uidebatur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, II 1:2)
Taceo quod desolatum parente summorum te uirorum cura suscepit delectusque in affinitatem principum ciuitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse coepisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:12)
Summumque credit gloriam,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 2:1)
o, inquam, summum lassorum solamen animorum, quam tu me uel sententiarum pondere uel canendi etiam iucunditate refouisti, adeo ut iam me posthac imparem fortunae ictibus esse non arbitrer!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, I 1:3)
Quod quidem est omnium summum bonorum cunctaque intra se bona continens;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:4)
cui si quid aforet summum esse non posset, quoniam relinqueretur extrinsecus quod posset optari.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:5)
Quorum quidem alii summum bonum esse nihilo indigere credentes, ut diuitiis affluant elaborant, alii uero bonum quod sit dignissimum ueneratione iudicantes adeptis honoribus reuerendi ciuibus suis esse nituntur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:9)
Sunt qui summum bonum in summa potentia esse constituant;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:10)
nam quod quisque prae ceteris petit id summum esse iudicat bonum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:21)
Sed summum bonum beatitudinem esse definiuimus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION