라틴어 문장 검색

etiam dicta clarorum virorum et electos ex poëtis maxime (namque eorum cognitio parvis gratior est) locos ediscere inter lusum licet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 65:2)
neque enim scribenti, ediscenti, cogitanti praeceptor adsistit, quorum aliquid agentibus cuiuscunque interventus impedimento est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 79:1)
hactenus de soloecismo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 202:2)
ceterum, cum legere orationes oportebit, cum virtutes earum iam sentiet, tum mihi diligens aliquis ac peritus adsistat, neque solum lectionem formet, verum ediscere etiam electa ex iis cogat et ea dicere stantem clare et quemadmodum agere oportebit, ut protinus pronuntiationem, vocem, memoriam exerceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 395:2)
hactenus ergo de studiis, quibus, antequam maiora capiat, puer instituendus est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 420:3)
verum hactenus evagari satis fuerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 76:3)
illud ex consuetudine mutandum prorsus existimo in iis, de quibus nunc disserimus, aetatibus, ne omnia quae scripserint ediscant et certa, ut moris est, die dicant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 123:1)
nam ut scribere pueros plurimumque esse in hoc opere plane velim, sic ediscere electos ex orationibus vel historiis aliove quo genere dignorum ea cura voluminum locos, multo magis suadeam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 124:1)
interim nolo se iuvenes satis instructos, si quem ex his, qui breves plerumque circumferuntur, artis libellum edidicerint, et velut decretis technicorum tutos putent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 200:2)
Sed haec hactenus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 119:4)
quos equidem non contemno, sed hactenus utiles credo, ne quid per eos iudici sit ignotum, atque (ut dicam, quod sentio) dignos, a quibus causam diserti docerentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:3)
et quae idem significarent solitos scio ediscere, quo et occurreret ex pluribus et, cum essent usi aliquo, si breve intra spatium rursus desideraretur, effugiendae repetitionis gratia sumerent aliud quod idem intelligi posset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 8:1)
neque enim attinet, cum Demosthenem in primis legendum vel ediscendum potius putem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 106:4)
eo tandem pervenit, ut is, cui non refragetur ingenium, acri studio adiutus tantum consequatur, ut ei tam quae cogitarit quam quae scripserit atque edidicerit in dicendo fidem servent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 229:1)
facit enim ediscendi negligentiam haec ipsa fiducia et lacerat ac deformat orationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 265:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION