라틴어 문장 검색

Plane, si qui probavit malam sectam et ita malum et auctorem, is probabit et nomen malum dignum odio de reatu sectae et auctoris, ideoque ante odium nominis conpetebat prius de auctore sectam recognoscere vel auctorem de secta.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 3장 7:1)
Non edunt infantes plane, sed magis puberes.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 11:5)
Plane olim, id est semper, veritas odio est.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 7:3)
Plane religiosiores estis in cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dei vestri argumenta et historias noxiis ministrantes, nisi quod et ipsos deos vestros saepe noxii induunt, vidimus aliquando castratum Attin, illum deum ex Pessinunte, et qui vivus ardebat, Herculem induerat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 4:1)
Alii plane humanius et verisimilius solem credunt deum nostrum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 9:1)
Et sunt plane malorum nonnunquam, bonorum tamen nunquam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 8:7)
Dicam plane imperatorem dominum, sed more communi, sed quando non cogor, ut dominum dei vice dicam.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 34장 1:3)
Porro nec tanti praesidii conpensationem cogitantes non modo non molestum vobis genus, verum etiam necessarium hostes iudicare maluistis, quia sumus plane, non generis humani tamen, sed potius erroris.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 9:3)
Nemo illic Christianus nisi plane tantum Christianus, aut si et aliud, iam non Christianus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 44장 2:6)
Probum plane consilium et nunc quoque inter ipsos Romanos iustum et licitum, ne dixerim penes deum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:11)
Et est plane in artibus quoque scaenicis Liberi et veneris patrocinium.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:3)
ea oppressit, cum et patres haud minus quam pro Coriolano adnisi essent, et patris Agrippae favor hauddum exolevisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 580:1)
Samnitem multorum annorum cladibus domitum hauddum foederis novi paenitebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 66:2)
fiebant autem itinera, quanta fieri' sinebat hiemps hauddum exacta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 350:3)
constantiam hauddum expertus agitare ac temptare animum movendo crebro castra populandoque in oculis eius agros sociorum coepit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 140:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION