라틴어 문장 검색

missio per tribunos maturatur, largitio differebatur in hiberna cuiusque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 37장2)
simul exterritis qui obstiterant, raptum vexillum ad ripam vertit, et si quis agmine decessisset, pro desertore fore clamitans, reduxit in hiberna turbidos et nihil ausos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 38장5)
quietum inde iter, fidensque recentibus ac priorum oblitus miles in hibernis locatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 51장14)
Vitellius primum iter sicca humo aut modice adlabente aestu quietum habuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장2)
quibus paulum aegreque vitatis, postquam mutabat aestus eodemque quo ventus ferebat, non adhaerere ancoris, non exhaurire inrumpentis undas poterant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장7)
tandem relabente aestu et secundante vento claudae naves raro remigio aut intentis vestibus, et quaedam a validioribus tractae, revertere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장6)
Reductus inde in hiberna miles, laetus animi quod adversa maris expeditione prospera pensavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 26장1)
Cyrri demum apud hiberna decumae legionis convenere, firmato vultu, Piso adversus metum, Germanicus ne minari crederetur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장2)
interim Domitius Laodiciam urbem Syriae adpulsus, cum hiberna sextae legionis peteret, quod eam maxime novis consiliis idoneam rebatur, a Pacuvio legato praevenitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장4)
Nihil intermissa navigatione hiberni maris Agrippina Corcyram insulam advehitur, litora Calabriae contra sitam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 1장1)
hibernus auster revolvit fluctus pulsoque introrsus freto brevia litorum nudantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 33장8)
iam Oceanus cruento aspectu, dilabente aestu humanorum corporum effigies relictae, ut Britannis ad spem, ita veteranis ad metum trahebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장4)
et tunc relictis hibernis non fossam neque vallum sibi sed corpora et arma in hostem data clamitans, duxit legiones quasi proelio certaturus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 10장4)
at nunc patulam latitudinem et nulla umbra defensam graviore aestu ardescere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장11)
laboris atque operum non eadem patientia, minimeque sitim aestumque tolerare, frigora atque inediam caelo solove adsueverunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 4장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION