라틴어 문장 검색

malo, quod illum talem inveni, quam si multiplicatum hoc ad me, de quo loquebar, alia via pervenisset;
(세네카, 행복론, Liber II 12:4)
Quod autem in talibus geminis mas ut frequentius moritur, contingit ex hoc quod cum tales gemini ex uno semine diviso generentur, fuit materia male terminabilis a virtute formativa, quia si bene fuisset terminabilis, utrumque formasset in marem.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 14:9)
te quoque magno opere, M. Fanni, quaeso ut, qualem te iam antea populo Romano praebuisti, cum huic eidem quaestioni iudex praeesses, talem te et nobis et rei publicae hoc tempore impertias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 4장 3:1)
tale est et 'hic' et 'haec auctor', sed tunc cum ab auctoritate descendit, ut hoc loco:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1594)
Hos aliosque talis argutae delectabilisque desidiae aculeos cum audiremus vel lectitaremus neque in his scrupulis aut emolumentum aliquod solidum ad rationem vitae pertinens aut finem ullum quaerendi videremus, Ennianum Neoptolemum probabamus, qui profecto ita ait:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XV 10:1)
Etiamsi ob hoc accusari potest, etiamsi a tali filio, an si ad castigandum filium hoc consilio usus est, damnandus sit.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 5:15)
Tale quippe est quod dicit animam ex hoc et illo constare, tanquam si diceret ipsam sic tam hoc quam illud in se habere, ut ipsa animae substantia et individua et quodammodo dividua sit. Nam et Spiritus sanctus et in seipso simplex omnino substantia est, et ex natura divinitatis omnis invariabilis atque incommutabilis in seipso perseverat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:12)
Nam si in hac parte aliquo decipiantur errore, ex tali amore non magnum consequuntur honorem et facile inde possunt maximam sustinere iacturam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:3)
In hac quidem re comitissae Flandrensis emicuit sententia talis:
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 17:6)
Vicinivero illius de eo talia audientes credere noluerunt, sed nihil hoc essedixerunt.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:10)
Cumque Florentius praefectus praetorio, cuncta permensus (ut contendebat,) quicquid in capitatione deesset, ex conquisitis se supplere firmaret, talium gnarus, animam prius amittere quam hoc sinere fieri memorabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 3장 2:1)
Arguebat hic idem princeps timidos saepius, maculosos tales appellans et sordidos, et infra sortem humilem amendandos, ipse ad pavores irritos aliquotiens abiectius pallens, et quod nusquam erat, ima mente formidans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 11:1)
Rependat tibi dominus et hic et in futuro saeculo bona quae talibus, qualem te esse voluit, praeparavit.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 7:7)
Optime autem cernitur hoc in spuma et nive, quae talem induunt consistentiam ut fere secari possint;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 270:13)
Quos id conari dum sensit et ista minari, Clam monuit talem per fraudem collateralem, Querat ut hic alte, tot opes qua repperit arte;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, VI. De fure, qui radium lunae equitauit 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION