라틴어 문장 검색

Talia dicentem genitor dulcedine laeta audit et immites lente descendit ad umbras verbaque dilectae fert narraturus Etruscae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum78)
Septima iam nitidum terris Aurora deisque purpureo vehit ore diem, Perseius heros cum primum arcana senior sese extulit aula, multa super bello generisque tumentibus amens incertusque animi, daret armis iura novosque gentibus incuteret stimulos, an frena teneret irarum et motos capillis adstringeret enses, hinc pacis tranquilla movent, atque inde pudori foeda quies, flectique nova dulcedine pugnae difficiles populi;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권166)
ergo intempesta somni dulcedine captos destinat Aonios leto praebere, suamque orbibus accingi solitis iubet Irin et omne mandat opus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권35)
Morbum esse scias non hilaritatem, semper arridere arridentibus et ad omnium aestimationem ipsum quoque os diducere.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M27)
Crediderunt nonnulli et baptizabantur, mirantes simplicitatem innocentis uitae, ac dulcedinem doctrinae eorum caelestis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:4)
At ille dum sollicitus in ea, quae audiebat, animum intenderet, audiuit denuo, transacto quasi dimidiae horae spatio, ascendere de tecto eiusdem oratorii idem laetitiae canticum, et ipsa, qua uenerat, uia ad caelos usque cum ineffabili dulcedine reuerti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 1:12)
Item de terrore futuri iudicii, et horrore poenae gehennalis, ac dulcedine regni caelestis multa carmina faciebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 2:7)
in variis voluntatibus regnari tamen omnes volebant libertatis dulcedine nondum experta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 181:1)
et dulcedine privati commodi sensus malorum publicorum adimi, donec orba consilio auxilioque Gabina res regi Romano sine ulla dimicatione in manum traditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 555:2)
satis libertatem ipsam habere dulcedinis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 89:1)
dulcedo agrariae legis ipsa per se dempto auctore subibat animos, accensaque ea cupiditas est malignitate patrum, qui devictis eo anno Volscis Aequisque militem praeda fraudavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 456:2)
sollicitati et eo anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 461:1)
quod si consulatus tanta dulcedo sit, iam nunc ita in animum inducant consulatum captum et oppressum ab tribunicia potestate esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 597:1)
ne nunc dulcedine semel capti ferant desiderium, cum praesertim nec nos temperemus imperiis, quo minus illi auxilii egeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 569:2)
sequitur hanc tranquillitatem rerum annus Proculo Geganio Macerino L. Menenio Lanato consulibus multiplici clade ac periculo insignis, seditionibus, fame, regno prope per largitionis dulcedinem in cervices accepto;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 133:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION