라틴어 문장 검색

non solum enim nihil ex raptis in diem commeatibus superabat, sed ne unde raperet quidem quicquam reliqui erat omni undique frumento, postquam ager parum tutus erat, in urbes munitas convecto, ut vix decem dierum, quod compertum postea est, frumentum superesset Hispanorumque ob inopiam transitio parata fuerit, si maturitas temporum exspectata foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 498:2)
et mercennarios milites, maxime Hispani generis, de transitione cepisse consilium fana esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 526:2)
Gallos Hispanosque equites prope ripam laevo in cornu adversus Romanum equitatum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 554:1)
Afros Romanam crederes aciem:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 556:1)
Hispani linteis praetextis purpura tunicis candore miro fulgentibus constiterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 558:2)
deinde equitum Gallorum Hispanorumque laevum cornu cum dextro Romano concurrit, minime equestris more pugnae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 563:2)
sub equestris finem certaminis coorta est peditum pugna, primo et viribus et animis par, dum constabant ordines Gallis Hispanisque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 566:1)
qui cuneus ut pulsus aequavit frontem primum, dein cedendo etiam sinum in medio dedit, Afri circa iam cornua fecerant irruentibusque incaute in medium Romanis circumdedere alas, mox cornua extendendo clausere et ab tergo hostes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 570:1)
nec Numida Hispano eques par fuit nec iaculator Maurus caetrato, velocitate pari, robore animi viriumque aliquantum praestanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 337:2)
Hasdrubal mediam aciem Hispanis firmat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 368:1)
in cornibus, dextro Poenos locat, laevo Afros mercennariorumque auxilia;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 368:2)
equitum Numidas Poenorum peditibus, ceteros Afris pro cornibus apponit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 368:3)
nam maxima pars Hispani erant, qui vinci in Hispania quam victores in Italiam trahi malebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 372:2)
hinc Poenus, hinc Afer urguet, et velut in circumventos proelio ancipiti pugnant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 374:2)
Magna vis hominum ibi occisa, et nisi Hispani vixdum conserto proelio tam effuse fugissent, perpauci ex tota superfuissent acie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 377:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION