라틴어 문장 검색

Fuerunt praeterea inter praedicta munera candelabra duo ex auricalco mirae magnitudinis et proceritatis.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 178:7)
"Istam lucernam Sibyllam pascimus, quae cuncta caeli negotia et solem ipsum de specula candelabri contuetur."
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:20)
Quam ob rem omnes filii Israel, universus populus, venerunt in Bethel et sedentes flebant coram Domino ieiunaveruntque die illo usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta et pacificas victimas
(불가타 성경, 판관기, 20장26)
quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.
(불가타 성경, 호세아서, 6장6)
Et dixit ad me: "Quid tu vides?". Et dixi: "Vidi: et ecce candelabrum aureum totum, et ampulla super caput ipsius, et septem lucernae eius super illud, et septena infusoria lucernis, quae erant super caput eius.
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장2)
Et respondi et dixi ad eum: "Quid sunt duae olivae istae ad dexteram candelabri et ad sinistram eius?".
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장11)
et intravit in sanctificationem cum superbia et accepit altare aureum et candelabrum luminis et universa vasa eius
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장21)
et prohibere holocausta et sacrificia et placationes fieri in templo Dei et contaminare sabbata et dies sollemnes
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장45)
Et cogitaverunt de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo facerent.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장44)
Et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장49)
Et incenderunt super altare et accenderunt lucernas, quae super candelabrum erant et lucebant in templo,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장50)
et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장53)
et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et sacrificaverunt sacrificium salutaris et laudis
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장56)
Et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset, donec reverterentur in pace.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장54)
Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion; et exierunt quidam ex sacerdotibus de sanctis et quidam ex senioribus populi salutare eum pacifice et demonstrare ei holocaustum, quod offerebatur pro rege.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION