라틴어 문장 검색

Non infensum nec cum hostili odio Corbulonis nomen etiam barbaris habebatur eoque consilium eius fidum credebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 28장1)
Quin et urbem per manipulos occupatis moenibus, insesso etiam mari et amne, velut in custodiam dedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 58장1)
igitur inter Hercyniam silvam Rhenumque et Moenum amnes Helvetii, ulteriora Boii, Gallica utraque gens, tenuere.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 28장 2:1)
Ceterum aestate, qua sextum officii annum incohabat, amplexus civitates trans Bodotriam sitas, quia motus universarum ultra gentium et infesta hostilis exercitus itinera timebantur, portus classe exploravit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 25장 1:1)
coniuges sororesque etiam si hostilem libidinem effugerunt, nomine amicorum atque hospitum polluuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 1:3)
quaeque alia placamenta hostilis irae, non quidem in bello sed pro pace tendebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 63장5)
cuncta illic externa et hostilia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 65장9)
exitiosum adversus veteranos proelium, intuta obsidio dilapsis vetustate moenibus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장2)
cum augeret stragem trepidatio eoque acrius e moenibus vulnerarentur, rediere infracta partium fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장7)
et hostili murmure excepti, plerisque suorum ignaris quae causa salutandi, metum proditionis fecere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장4)
sparsae per Italiam et victoribus permixtae hostilia loquebantur, praecipua quartadecimanorum ferocia, qui se victos abnuebant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 66장2)
nec coloniae modo aut municipia congestu copiarum, sed ipsi cultores arvaque maturis iam frugibus ut hostile solum vastabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장7)
magnitudine eximia quintae decimae legionis ballista ingentibus saxis hostilem aciem proruebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장4)
Othoniano bello Germanicus miles moenibus Cremonensium castra sua, castris vallum circumiecerat eaque munimenta rursus auxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장2)
haud procul inde agebat Marius Maturus Alpium maritimarum procurator, fidus Vitellio, cuius sacramentum cunctis circa hostilibus nondum exuerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION