라틴어 문장 검색

quodsi eorum vi caelum modo hoc modo illo modo temperatur, qui potest eadem vis esse nascentium, cum caeli tanta sit dissimilitudo?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 137:1)
nam de puero Clodio tuas partis esse arbitror ut eius animum tenerum, quem ad modum scribis, iis opinionibus imbuas ut ne quas inimicitias residere in familiis nostris arbitretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13B 6:1)
nam ea, quae speras Tulliae meae prudentia temperari posse, scio cui tuae epistulae respondeant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 15 2:2)
non medius fidius mediocri dolore adficiebar cum alii occupare possessionem laudis viderentur sed usque mihi temperavi dum perducerem eo rem, ut, dignum aliquid et, consulatu meo et vestra :
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 7 2:1)
sed cum in eum casum me fortuna demisisset, ut aut celeriter pollicendo magna mihi ipse ad proficiendum impedimenta opponerem aut, si in eo mihi temperavissem, maiores occasiones ad opitulandum haberem, expeditius iter communis salutis quam meae laudis esse volui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 8 3:3)
in eodem tanta prudentia fuit in constituendis temperandisque civitatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 4:2)
est igitur haec, iudices, non scripta, sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa adripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti sed facti, non instituti sed imbuti sumus, ut, si vita nostra in aliquas insidias, si in vim et in tela aut latronum aut inimicorum incidisset, omnis honesta ratio esset expediendae salutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 4장 1:4)
quae cruentata antea caede honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine imbuta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장 2:2)
quod si nondum satis cernitis, cum res ipsa tot tam claris argumentis signisque luceat, pura mente atque integra Milonem, nullo scelere imbutum, nullo metu perterritum, nulla conscientia exanimatum Romam revertisse, recordamini, per deos immortalis, quae fuerit celeritas reditus eius, qui ingressus in forum ardente curia, quae magnitudo animi, qui voltus, quae oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 23장 1:1)
quorum et hilaritatis et vicissim tristitiae modum res ipsae de quibus agetur temperabunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 3:4)
at vero hic noster, quem principem ponimus, gravis acer ardens, si ad hoc unum est natus aut in hoc solo se exercuit aut huic generi studuit uni nec suam copiam cum illis duobus generibus temperavit, maxime est contemnendus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 3:1)
at haec interdum temperanda et varianda sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 29장 3:1)
sed nata lex, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus, ad quam non docti, sed facti, non instituti, sed imbuti sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 3:4)
quas Isocrates tamen, cum audivisset adulescens in Thessalia senem iam Gorgiam, moderatius temperavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 3:4)
Itaque in varia et perpetua oratione hi sunt inter se miscendi et temperandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 58장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION