라틴어 문장 검색

firmissimis argumentorum singulis instandum, infirmiora congreganda sunt, quia illa per se fortia non oportet circumstantibus obscurare, ut qualia sunt appareant, haec imbecilla natura mutuo auxilio sustinentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 269:1)
quod pertinet ad actorem, non plane dissentio a Celso, qui sine dubio Ciceronem secutus instat tamen huic parti vehementius, ut putet primo firmum aliquid esse ponendum, summo firmissimum, imbecilliora medio, quia et initio movendus sit iudex et summo impellendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 16:1)
Si omnia, quae supra scripta sunt, deerunt, videndum, an imminui culpa possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 179:5)
mala vel imbecilla et inhibet multa, ut insurgere et exclamare, et aliqua cogit, ut intermittere et deflectere et rasas faces ac latus fatigatum deformi cantico reficere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 160:3)
optima est autem emendatio verecundiae fiducia, et quamlibet imbecilla frons magna conscientia sustinetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 104:4)
quibus fractis aut imminutis aetate seu valetudine cavendum est, ne quid oratore summo desideretur, ne intersistat fatigatus, ne quae dicet parum audiri sentiat, ne se quaerat priorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 249:2)
Quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur;
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 3장9)
Praeterea, quorum victoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, ius libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli eventum exspectabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장10)
Pompeius ad bellum maritumum atque Mithridaticum missus est, plebis opes inminutae, paucorum potentia crevit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 39장2)
Falso queritur de natura sua genus humanum, quod inbecilla atque aevi brevis forte potius quam virtute regatur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 1장1)
Equidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis, sin mali, inbecillum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장11)
Erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis confectus et ob eam causam mente paulum imminuta.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장1)
Nam callidus id modo festinabat, Bocchi pacem imminuere, ne moras agitando aliud quam bellum mallet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 81장8)
Id imminutum, quod ceteri dolere solent, ego laetor.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 110장4)
Si illi manum aut morbus aut hostis exciderit, si quis oculum vel oculos casus excusserit, reliquiae illi suae satisfacient, et erit inminuto corpore et amputato tam laetus, quam integro fuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION