라틴어 문장 검색

Hic est, inquit, ille, qui intervallis disiunctus inparibus, sed tamen pro rata parte ratione distinctis inpulsu et motu ipsorum orbium efficitur et acuta cum gravibus temperans varios aequabiliter concentus efficit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 5 2:3)
sentiam enim omnia facienda ne armis decertetur dicam idem quod Pompeius neque id faciam humili animo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:7)
maximo in discrimine res publica, Brute, versatur victoresque rursus decertare cogimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 12 1:2)
nam et cum consulibus et cum multis consularibus tanta contentione decertavi quanta numquam antea ulla in causa suscepique mihi perpetuam propugnationem pro omnibus ornamentis tuis veterique nostrae necessitudini iam diu debitum, sed multa varietate temporum interruptum officium cumulate reddidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 8 1:3)
Cum his igitur agamus, qui haec distingunt, illos, qui omnia sic incerta dicunt ut stellarum numerus par an impar sit, quasi desperatos aliquos relinquamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 43:6)
non enim quem ad modum si quaesitum ex eo sit stellarum numerus par an impar sit, item si de officio multisque aliis de rebus, in quibus versatus exercitatus, nescire se dicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 147:5)
reliqua vero multitudo, quae quidem est civium, tota nostra est, nec eorum quisquam quos undique intuentis, unde aliqua fori pars aspici potest, et huius exitum iudici exspectantis videtis, non cum virtuti Milonis favet, tum de se, de liberis suis, de patria, de fortunis hodierno die decertari putat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 1장 3:2)
quibusque partibus, pluribusne an singulis, imparibus an aequalibus, et quando aut istis aut illis sit utendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 61장 2:2)
non cum Latinis decertans pater Decius, cum Etruscis filius, cum Pyrrho nepos se hostium telis obiecissent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 88:3)
itaque barbari quidam et inmanes ferro decertare acerrume possunt, aegrotare viriliter non queunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:4)
Anus praecipue lippa, sordidissimo praecincta linteo, soleis ligneis imparibus imposita, canem ingentis magnitudinis catena trahit instigatque in Eumolpon.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:13)
Sic tuta quae naturae fuerat munere, Impar duabus occidit tristi nece.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.9)
Hoc argumentum monet ut sustineas tibi Habitu esse similes qui sint virtute impares.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De capris barbatis.3)
Is cum refugiens impari collo iugum Aetatis excusaret vires languidas:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Paterfamilias et Aesopus: Quomodo domanda sit ferox iuventus.5)
Nam cum sit impar prudentia, par omnium ius est.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 12 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION