라틴어 문장 검색

Contra culturam agit qui vitae formam seligit, sibi statuens quaedam incepta suscipere, quae saltem ex parte esse possint seiuncta a technica, ab eius impensis eiusque imperio quod omnia complectitur et ad gregem redigit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 145:2)
Dispositiones etiam postulat boni et securitatis socialis nec non progressionem diversorum coetuum mediorum, principium adhibendo subsidiarietatis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 204:2)
Postremo, bonum commune socialem postulat pacem, stabilitatem videlicet et securitatem certi ordinis qui non efficitur sine peculiari cura iustitiae distributivae, quae violata semper violentiam generat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 204:4)
ut tota armamentorum ademptio, ciborum pacisque securitas efficiantur;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 226:8)
Cum operandi condicionum inquisitione coniungi debet, fortuitis quoque effectibus consideratis in valetudinem corporis mentisque personarum, in localem oeconomiam, securitatem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 236:3)
Coram idolo haud in discrimen versatur facultas alicuius vocationis quae efficiat ut a propriis securitatibus exeatur, quia idola « os habent et non loquentur » (Ps 115,5).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:8)
Suorum inimicorum vi perterritus, rex securitatem requirit quae ex foedere cum magno Assyriae imperio evenire potest.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:9)
Quoniam credibilis est Deus, consentaneum est Ei confidere, propriam securitatem eius in Verbo aedificare.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 38:11)
Si fides ita esset, Achaz rex recte ageret suam vitam ac sui regni securitatem animi quadam commotione in discrimine haud ponens.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 39:6)
Ne animum obduremus, securitas fidei in iter nos inducit atque facit ut testimonium et dialogus cum omnibus institui possint.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 60:10)
Aqua Baptismatis est fidelis, quoniam ipsi confidere possumus, eo quod eius fluxus in amoris Iesu vim immittitur, fontem securitatis in vitae nostrae itinere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 80:6)
Ita simul cum vita illis traditur fundamentalis directio exsistentiae et securitas boni futuri, directio quae postea in Confirmationis Sacramento Spiritus Sancti signaculo corroborabitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:8)
nihil omnibus actum tantorum impensis operum, nil dona neque aurum nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis quaerenda aut pacem Troiano ab rege petendum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 9:2)
non ego ventosae plebis suffragia venor impensis cenarum et tritae munere vestis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1918)
haec tu plane ab his postulato ut quoniam nulla impensa per te alii rem, alii honorem, alii salutem ac fortunas omnis obtinuerint, nec aliud ullum tempus futurum sit ubi tibi referre gratiam possint, hoc te officio remunerentur.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION