라틴어 문장 검색

si tamen non continget, quales maxime velim nutrices, pueros, paedagogos habere, at unus certe sit assiduus loquendi non imperitus, qui, si qua erunt ab his praesente alumno dicta vitiose, corrigat protinus nec insidere illi sinat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 40:3)
sed in verbis quoque quis est adeo imperitus, ut ignoret genera et qualitates et personas et numeros?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 145:1)
singula sunt aut nostra aut peregrina, aut simplicia aut composita, aut propria aut translata, aut usitata aut ficta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 151:1)
et mappam circo quoque usitatum nomen Poeni sibi vindicant, et gurdos, quos pro stolidis accipit vulgus, ex Hispania duxisse originem audivi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 205:2)
usitatis tutius utimur, nova non sine quodam periculo fingimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 219:3)
nam, ut transeam, quemadmodum vulgo imperiti loquantur, tota saepe theatra et omnem circi turbam exclamasse barbare scimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 265:1)
semivocales geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque ad Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, vocalibus scripserunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 280:1)
circa glossemata etiam, id est voces minus usitatas, non ultima eius professionis diligentia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 317:2)
cuius cum se imperitum Themistocles confessus esset ut verbis Ciceronis utar, est indoctior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 350:2)
libet propter quosdam imperitiores etiam crassiore, ut vocant, Musa dubitationem huius utilitatis eximere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 359:2)
nos facillimum etiam imperitis sequamur experimentum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 373:2)
nam in collibus vallibusque etiam imperito patet plus soli esse quam caeli.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 376:3)
hinc parentium imperitorum inane gaudium, ipsis vero contemptus operis et inverecunda frons et consuetudo pessime dicendi et malorum exercitatio et, quae magnos quoque profectus frequenter perdidit, arrogans de se persuasio innascitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 60:1)
et hercule praelectio, quae in hoc adhibetur, ut facile atque distincte pueri scripta oculis sequantur, etiam illa, quae vim cuiusque verbi, si quod minus usitatum incidat, docet, multum infra rhetoris officium existimanda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 91:1)
sed sunt in hac parte, quae imperitos etiam naturaliter fallant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 175:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION