라틴어 문장 검색

inclitus ergo parens patriae, moderator et orbis, nil egit prohibendo vagas ne pristinus error crederet esse deum nigrante sub aere formas, aut elementorum naturam, quae Patris ars est omnigeni, summa pro maiestate sacraret, vir solus cui cura fuit ne publica morum plaga cicatricem summa leviter cute clausam duceret, et latebram tabentis vulneris alte inpressam penitusque putri de pure peresam iuncta superficies medico fallente foveret, sed studuit quo pars hominis generosior intus viveret atque animam letali peste piatam nosset ab interno tutam servare veneno?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권23)
formatum Fortunae habitum cum divite cornu sacratumque domi lapidem consistere parvus spectarat matremque illic pallere precantem, mox umeris positus nutricis trivit et ipse inpressis silicem labris, puerilia vota fudit opesque sibi caeca de rupe poposcit, persuasumque habuit, quod quis velit, inde petendum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권74)
cui tramite certo condicio inposita est vigilem tolerare laborem visibus obiectum mortalibus, orbe rotundo praecipitem teretique globo per inane volantem et, quod nemo negat, mundo caeloque minorem, area maior enim quam qui percurrit in illa, et longe campi spatium diffusius in quo emicat ac volucri fervens rota volvitur axe.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권98)
iam quid plebicolas percurram carmine Gracchos, iure potestatis fultos et in arce senatus praecipuos, simulacra deum iussisse revelli cumque suis pariter lictoribus omnipotenti suppliciter Christo se consecrasse regendos?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권172)
consurgit ad ictus et, quotiens victor ferrum iugulo inserit, illa delicias ait esse suas, pectusque iacentis virgo modesta iubet converso pollice rumpi, ne lateat pars ulla animae vitalibus imis, altius inpresso dum palpitat ense secutor.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2378)
inde seges scelerum, radix et sola malorum, dum scatebras fluviorum omnes et operta metalla eliquat ornatus solvendi leno pudoris, dum venas squalentis humi scrutatur inepta ambitio scalpens naturae occulta latentis, si quibus in foveis radiantes forte lapillos rimata inveniat, nec enim contenta decore ingenito externam mentitur femina formam ac, velut artificis Domini manus inperfectum os dederit, quod adhuc res exigat aut hyacinthus pingere sutilibus redimitae frontis in arce, colla vel ignitis sincera incingere sertis, auribus aut gravidis virides suspendere bacas, nectitur et nitidis concharum calculus albens crinibus aureolisque riget coma texta catenis, taedet sacrilegas matrum percurrere curas, muneribus dotata Dei quae plasmata fuco inficiunt, ut pigmentis cutis inlita perdat quod fuerat, falso non agnoscenda colore, haec sexus male fortis agit, cui pectore in arto mens fragilis facili vitiorum fluctuat aestu.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 176)
sic animas caeli de fontibus unicoloras infundit natura solo, sed suavibus istic devinctae inlecebris retinentur, et aethera paucae conscendunt reduces, multas viscosus inescat pastus et ad superas percurrere non sinit auras, praescius inde Pater liventia Tartara plumbo incendit liquido piceasque bitumine fossas infernalis aquae furvo subfodit Averno, et Phlegethonteo sub gurgite sanxit edaces perpetuis scelerum poenis inolescere vermes, norat enim flatu ex proprio vegetamen inesse corporibus nostris animamque ex ore perenni formatam non posse mori, non posse vicissim pollutam vitiis rursum ad convexa reverti mersandam penitus puteo ferventis abyssi, vermibus et flammis et discruciatibus aevum inmortale dedit, senio ne poena periret non pereunte anima, carpunt tormenta foventque materiam sine fine datam, mors deserit ipsa aeternos gemitus et flentes vivere cogit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1218)
longum atque perenne est quidquid id est, unus volvit sua saecula cursus, expertus dubitas animas percurrere visu abdita corporeis oculis, cum saepe quietis rore soporatis cernat mens viva remotos distantesque locos, aciem per rura, per astra, per maria intendens?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1230)
exteri nec non et orbis huc colonus advenit, fama nam terras in omnes percucurrit proditrix hic patronos esse mundi, quos precantes ambiant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.4)
arvina posthinc igneum inpressa cauterem lavit, vis unde roris fumidi in membra sensim liquitur.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.72)
dum lacrimans mecum reputo mea vulnera et omnes vitae labores ac dolorum acumina, erexi ad caelum faciem, stetit obvia contra fucis colorum picta imago martyris plagas mille gerens, totos lacerata per artus, ruptam minutis praeferens punctis cutem, innumeri circum pueri, miserabile visu, confossa parvis membra figebant stilis, unde pugillares soliti percurrere ceras scholare murmur adnotantes scripserant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.4)
puerum poposcit carnifex, mater dedit, nec inmorata est fletibus, tantum osculum inpressit unum:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1348)
"functum deinde cum reliquit spiritus et ad sepulcrum pompa fertur funeris, partes per ipsas inprimuntur bratteae;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1444)
oscula perspicuo figunt inpressa metallo, balsama defundunt, fletibus ora rigant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.50)
"prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis pendere iussum praeminente ligno, ille tamen veritus celsae decus aemulando mortis ambire tanti gloriam Magistri exigit ut pedibus mersum caput inprimant supinis, quo spectet imum stipitem cerebro."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.6)

SEARCH

MENU NAVIGATION