라틴어 문장 검색

Seres etiam habitantesque sub ipso sole Indi, cum gemmis et margaritis elephantos quoque inter munera trahentes, nihil magis quam longinquitatem viae inputabant - quadriennium inpleverant;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, PAX PARTHORUM ET CONSECRATIO AUGUSTI 2:2)
Antium enim Restionem proscriptum solumque nocte fugientem diripientibus bona eius aliis servus conpeditus inscripta fronte, cum post damnationem domini aliena esset misericordia solutus, fugientem persecutus est, hortatusque ne se timeret scientem contumeliam suam fortunae inputandam esse non domino, abditumque ministerio suo aluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 19:1)
Quid illa excogitatio novorum intellectum, ut, — Mentitaque tela, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 17:1)
et omne hoc infortunium pudoris sui inputat consulenti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 5:3)
Urbs est Dictaeis olim possessa colonis, Quos profugos Creta vexere per aequora puppes Cecropiae, victum mentitis Thesea velis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:50)
Tunc linquitur Aemus Thracius, et populum Pholoe mentita biformem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:12)
Namque omnes voces, per quas iam tempore tanto Mentimur dominis, haec primum reperit aetas, Qua sibi ne ferri ius ullum Caesar abesset, Ausonias voluit gladiis miscere secures.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:5)
cum caeco rapiantur secula casu, Mentimur regnare Iovem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:67)
Pompeio praestare potest, quod Caesaris armis Imputet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:15)
Non tam veloci corrumpunt pocula leto, Stipite quae diro [virgas mentita Sabinas Toxica fatilegi] carpunt matura Sabaei.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:59)
Inter se geminos audes committere cunnos Mentiturque virum prodigiosa Venus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XC3)
mentiris, Maxime, non vis:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LIII2)
Si non mentiris, Classice, dispeream.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXIX2)
Inputat aetherios ortus haec prima parenti, Libat florentes haec tibi prima genas.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, VI2)
Mentiris iuvenem tinctis, Laetine, capillis, Tam subito corvus, qui modo cycnus eras.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION