라틴어 문장 검색

triduo vero aut quadriduo ante hanc rem pulcherrimam timore quodam perculsa civitas tota ad te se cum coniugibus et liberis effundebat eadem recreata a. d. xii Kal.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 3 2:1)
sed quia tanta perturbatio et confusio est rerum ita perculsa et prostrata foedissimo bello iacent omnia ut is cuique locus, ubi ipse sit, et sibi quisque miserrimus esse videatur, propterea et tui consili paenitet te, et nos, qui domi sumus, tibi beati videmur, at contra nobis non tu quidem vacuus molestiis, sed prae nobis beatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 4 2:4)
sed hoc scito, tuos veteres hostis, novos amicos, vehementer litteris perculsos atque ex magna spe deturbatos iacere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 7 1:3)
quod ego non suspicans incautior fuissem, nisi a te admonitus essem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 24 1:5)
mihi enim si contigisset ut, prior occurrerem Antonio, non me hercules horam constitisset tantum ego et mihi confido et sic perculsas illius copias Ventidique mulionis castra despicio ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 18 3:4)
Roscius, homo tam splendidus et gratiosus, nullo negotio sit occisus, perfacile hunc hominem incautum et rusticum et Romae ignotum de medio tolli posse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 7장 3:5)
adde casus, adde incertos exitus pugnarum Martemque communem, qui saepe spoliantem iam et exsultantem evertit et perculit ab abiecto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 21장 2:4)
quae postea sunt in eum congesta, quae quamvis etiam mediocrium delictorum conscientiam perculissent, ut sustinuit, di immortales!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 24장2)
destitutione illa perculsus Quinctius a Scapulis paucos dies aufert, in Galliam mittit ut ea quae proscripserat venirent, deteriore tempore absens auctionatur, Scapulis difficiliore condicione dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 5장 3:1)
existumant enim diis inmortalibus se facilius satis facturos, si eorum plaga perculsi adflictos se et stratos esse fateantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 72:5)
lupus enim villam intravit et omnia pecora perculit, tanquam lanius sanguinem illis misit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:19)
Potes apparatius cenare apud multos, nusquam hilarius simplicius incautius.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 4:1)
Contra vereor ne sit incautum, rem tam magnam isdem tempestatibus isdem casibus subdere;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 4:1)
hoc illum onerabat quod homo simplex et incautus quaedam a provincialibus ut amicus acceperat - nam fuerat in eadem provincia quaestor -. Haec accusatores furta ac rapinas, ipse munera vocabat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 6:1)
Tuitus sum Iulium Bassum, ut incustoditum nimis et incautum, ita minime malum;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION