라틴어 문장 검색

undam de flumine palmis sustulit quia dicitur nox etiam solo somno polluere, unde est et noctem flumine purgat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 691)
sane hoc sacrum pollutum vocatur, quod populo annis singulis luitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1734)
Aeneas quamquam et sociis dare tempus hvmandis p. c. consuetudo Romana fuit ut polluti funere minime sacrificarent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 21)
scuta etiam invertentes propter numina illic depicta, ne eorum simulacra cadaveris polluerentur aspectu, sicut habuisse Arcades Bacchylides in dithyrambis dicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 933)
sic enim facilius foedus dissiparet, si arae humano cruore polluerentur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2904)
sunt enim aliqua, quae si festis diebus fiant, ferias polluant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2682)
et bene per haec omnia, quae superius dixit, ostendit ferias non pollui.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2753)
"passim etiam inter eos velut quaedam libidinum religio miscetur, ac se promisce appellant fratres et sorores, ut etiam non insolens stuprum intercessione sacri nominis fiat incestum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:4)
"Illic post multas epulas, ubi convivium caluit et incestae libidinis ebriatis fervor exarsit, canis qui candelabro nexus est, iactu offulae ultra spatium lineae, qua vinctus est, ad impetum et saltum provocatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:22)
"Sic everso et extincto conscio lumine inpudentibus tenebris nexus infandae cupiditatis involvunt per incertum sortis, etsi non omnes opera, conscientia tamen pariter incesti, quoniam voto universorum adpetitur quicquid accidere potest in actu singulorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:23)
"confluxerant perditi, facinerosi, incesti, sicarii, proditores, et ut ipse Romulus imperator et rector populum suum facinore praecelleret, parricidium fecit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:5)
"Nisi forte apud istos maior castitas virginum aut religio sanctior sacerdotum, cum paene in pluribus virginibus, ut quae inconsultius se viris miscuissent, Vesta sane nesciente, sit incestum vindicatum, in residuis inpunitatem fecerit non castitas tutior, sed inpudicitia felicior."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 25장 1:27)
"Et nos enim idem fuimus et eadem vobiscum quondam adhuc caeci et hebetes sentiebamus, quasi Christiani monstra colerent, infantes vorarent, convivia incesta miscerent, nec intellegebamus ab his fabulas istas semper ventilari et numquam vel investigari vel probari, nec tanto tempore aliquem existere, qui proderet, non tantum facti veniam, verum etiam indicii gratiam consecuturum:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:2)
"Nos tamen cum sacrilegos aliquos et incestos, parricidas etiam defendendos et tuendos suscipiebamus, hos nec audiendos in totum putabamus, ut torqueremus confitentes ad negandum, videlicet ne perirent, exercentes in his perversam quaestionem, non quae verum erueret, sed quae mendacium cogeret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:4)
"cum, si ratio, non instigatio daemonis iudicaret, essent urguendi magis, non ut diffiterentur se Christianos, sed ut de incestis stupris, de inpiatis sacris, de infantibus immolatis faterentur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION