라틴어 문장 검색

Idque non solum ubi intestinum uel omentum uel utrumque est, sed etiam ubi umor est, optime proficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 7:3)
Nonnumquam autem uenter ictu aliquo perforatur, sequiturque ut intestina euoluantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 1:1)
Si tenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse iam rettuli.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 1:3)
Latius intestinum sui potest, non quo certa fiducia sit, sed quo[d] dubia spes certa desperatione sit potior:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 1:4)
Tum si utrumlibet intestinum liuidum aut pallidum aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 1:6)
Ac si iam sicciora sunt intestina, perluenda aqua sunt, cui paulum admodum olei sit adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 2:5)
quo fit, ut per se singula intestina in suas sedes deducantur et in his considant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 3:2)
Quo fit, ut ab intestinis ea quidem pars semper acuum sit, quae retusa est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 16장 4:4)
Sequitur autem, cum superior caro mollis sit, ut non satis intestina contineat, isque intenta cutis indecore intumescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 17장 1:4)
uel ex ictu aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 3:4)
At si intestinum quoque descendit, tumor is sine inflammatione modo minuitur, modo increscit estque fere sine dolore et cum mollitie.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 4:4)
deinde si inguen incidendum est, idque iam pube contegitur, ante radendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 1:8)
et tunc extenso scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo uentre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 1:9)
deinde id uehementer adprehendendum et incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 6:2)
si sub illa quoque conditur, etiam illa incidenda est, sicut tertia quoque, si illa uitium tegit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION