라틴어 문장 검색

Rerum natura nihil dicitur perdere, quia, quidquid illi avellitur, ad illam redit, nec perire quicquam potest, quod, quo excidat, non habet, sed eodem re- volvitur, unde discedit.
(세네카, 행복론, Liber V 46:1)
At mehercules terra, quae, quidquid utile futurum nobis erat, protulit, ista defodit et mersit et ut noxiosis rebus ac malo gentium in medium prodituris toto pondere incubuit.
(세네카, 행복론, Liber VII 55:1)
itaque abstulit illa, non avulsit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 23:4)
Nisi te, Marcia, scirem tam longe ab infirmitate muliebris animi quam a ceteris vitiis recessisse et mores tuos velut aliquod antiquum exemplar aspici, non auderem obviam ire dolori tuo, cui viri quoque libenter haerent et incubant, nec spem concepissem tam iniquo tempore, tam inimico iudice, tam invidioso crimine posse me efficere, ut fortunam tuam absolveres.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 2:1)
Nunc incubuisti tota in alteram partem et oblita meliorum fortunam tuam qua deterior est aspicis :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 29:1)
Quid capillos avellere, femur pectusque percutere ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 118:4)
videatur et avaritia magni animi - acervis auri argentique incubat et provinciarum nominibus agros colit et sub singulis vilicis latiores habet fines quam quos consules sortiebantur;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 134:1)
idem habere se peius questus est, quod foliis rosae duplicatis incubuisset.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 133:2)
ex hac deinde aversatione alienorum processuum et suorum desperatione obirascens fortunae animus et de saeculo querens et in angulos se retrahens et poenae incubans suae, dum illum taedet sui pigetque.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 30:1)
nihilo miserius ero, si lassa cervix mea in maniculo faeni adquiescet, si super Circense tomentum per sarturas veteris lintei effluens incubabo.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 130:3)
artus ipse dilacerat suos et membra vasta carpit avellens manu.
(세네카, Hercules Oetaeus 12:35)
eligere nescis, anime, cui telo incubes;
(세네카, Hercules Oetaeus 13:26)
' et dirum fremens, qualis per urbes duxit Argolicas canem, cum victor Erebi Dite contempto redit tremente fato, talis incubuit rogo.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:41)
quam leve est pondus mihi, cui totus aether pondus incubuit leve.
(세네카, Hercules Oetaeus 26:5)
iam iam meo rapientur avulsi e sinu, flentes, gementes osculis pereant patri, periere matri, rursus increscit dolor et fervet odium, repetit invitam manum antiqua Erinys.
(세네카, 메데아 14:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION