라틴어 문장 검색

attonitis ducibus perturbatisque maniplis nutabat virtutum acies errore biformis portenti, ignorans quid amicum credat in illo quidve hostile notet:
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1158)
Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta - horresco referens - immensis orbibus angues incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 9:4)
Aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus, incumbens arae atque umbra complexa Penatis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 21:3)
ac veluti summis antiquam in montibus ornum cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant eruere agricolae certatim, - illa usque minatur et tremefacta comam concusso vertice nutat, volneribus donec paulatim evicta, supremum congemuit, traxitque iugis avolsa ruinam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 26:2)
Nos contra effusi lacrimis, coniunxque Cresa Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum cuncta pater fatoque urguenti incumbere vellet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 28:2)
Tum vero Teucri incumbunt, et litore celsas deducunt toto naves:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 16:2)
Sic deinde locutus colligere arma iubet validisque incumbere remis, obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 1:9)
quo deinde sub ipso ecce volat calcemque terit iam calce Diores, incumbens umero, spatia et si plura supersint, transeat elapsus prior, ambiguumque relinquat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 13:6)
Vix primos inopina quies laxaverat artus, et super incumbens cum puppis parte revolsa, cumque gubernaclo, liquidas proiecit in undas praecipitem ac socios nequiquam saepe vocantem;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 34:3)
Ut celsas videre rates atque inter opacum adlabi nemus et tacitis incumbere remis, terrentur visu subito cunctique relictis consurgunt mensis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 6:3)
Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat in amnem, dexter in adversum nitens concussit et imis avolsam solvit radicibus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:8)
Tum vero incumbunt, urget praesentia Turni, atque omnis facibus pubes accingitur atris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:13)
quales aëriae liquentia flumina circum, sive Padi ripis Athesim seu propter amoenum, consurgunt geminae quercus intonsaque caelo attollunt capita et sublimi vertice nutant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 24:3)
Turnus paulatim excedere pugna et fluvium petere ac partem, quae cingitur unda acrius hoc Teucri clamore incumbere magno et glomerare manum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 28:8)
"Nunc, o lecta manus, validis incumbite remis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION