라틴어 문장 검색

Amicissimis hostes vitandique carissimis, legum nisi qua nocent immemores, ad minima mobiles, non sermone, non officio adiri faciles, per vim omnia gerunt, gladiis et pugnare parati et incumbere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 203:4)
Ideo quibus stomachus suspectus est, processuri ad res agendas maioris negotii bilem cibo temperant, quam maxime movet fatigatio, sive quia calorem in media compellit et nocet sanguini cursumque eius venis laborantibus sistit, sive quia corpus attenuatum et infirmum incumbit animo ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 59:1)
Quid enim facilius fuit Antigono quam duos manipulares duci iubere, qui incumbentes regis tabernaculo faciebant, quod homines et periculosissime et libentissime faciunt, de rege suo male existimabant ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 133:1)
Figunt cutem clavi et quocumque fatigatum corpus reclinavit, vulneri incumbit, in perpetuam vigiliam suspensa sunt lumina.
(세네카, De Providentia, book 1 30:3)
" Aliquid tamen inter deserta amoeni requiritur, in quo luxuriosi oculi longo locorum horrentium squalore releventur:
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 32:5)
Ubi bonorum exitus mali sunt, ubi Socrates cogitur in carcere mori, Rutilius in exilio vivere, Pompeius et Cicero clientibus suis praebere cervicem, Cato ille, virtutium viva imago, incumbens gladio simul de se actum esse ac de re publica palam facere, necesse est torqueri tam iniqua praemia fortunam persolvere.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 140:2)
virgines nondum thalamis iugatae et comis nondum positis ephebi matris et nomen modo doctus infans, his datum solis, minus ut timerent, igne praelato relevare noctem;
(세네카, Hercules Furens 12:39)
Pindus incumbat mihi atque Haemus et qui Thracios fluctus Athos frangit Iovisque fulmen excipiens Mimas:
(세네카, Hercules Oetaeus 20:44)
vindicta levis est quam ferunt purae manus, incumbe in iras teque languentem excita penitusque veteres pectore ex imo impetus violenter hauri.
(세네카, 메데아 14:7)
Solatur iste nostra, non relevat mala.
(세네카, 옥타비아 3:24)
relevate colla, mitior caeli status posterga sequitur:
(세네카, 오이디푸스 13:59)
haec regna tenet puer immitis, spicula cuius sentit in imis pervius undis rex Nereidum flammamque nequit relevare mari.
(세네카, 파이드라 4:30)
quis eluet me Tanais aut quae barbaris Maeotis undis Pontico incumbens mari?
(세네카, 파이드라 10:15)
complectere artus, quodque de nato est super, miserande, maesto pectore incumbens fove.
(세네카, 파이드라 17:32)
quid relevant variis serica textilibus?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1412)

SEARCH

MENU NAVIGATION