라틴어 문장 검색

sunt quos curriculo pulverem Olympicum collegisse iuvat metaque fervidis evitata rotis palmaque nobilis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 12)
an tibi abunde personam satis est, non illud, quidquid ubique officit, evitare?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Improbus, dum vitia quaedam declinant, in contraria incidere.32)
nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, sive quod Appula gens seu quod Lucania bellum incuteret violenta.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat.27)
quod evitandae asperitatis gratia mollitum est, ut apud veteres pro male mereris, male merere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 190:1)
neque enim artem grammaticam componere aggressi sumus, sed cum in ordinem incurreret, inhonoratam transire noluimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 202:3)
quapropter in primis evitandus et in pueris praecipue magister aridus, non minus quam teneris adhuc plantis siccum et sine humore ullo solum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 52:3)
itaque illud quaestionum et argumentorum apud corrupta iudicia frigus evitant nihilque aliud, quam quod vel pravis voluptatibus aures assistentium permulceat, quaerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 178:4)
Sed ipsum istud evitare summae artis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 66:1)
nec minus evitanda est immodica eius , ne in caput excrevisse videatur et quo praeparare debet fatiget.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 71:4)
id minus favorabile aliquando tamen non inutiliter adsumimus, magnis saepe oratoribus non evitatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 80:3)
At cum quaeritur an factum sit vel quale factum sit, licet omnia contra nos sint, quomodo tamen evitare expositionem salva causae ratione possumus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 164:1)
Sed, quia sunt quidam loci argumentorum omnibus communes, dividi haec tria genera non possunt, ideoque locis potius, ut in quosque incurrent, subiicienda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 147:1)
quanquam aliqui reperiuntur, qui ne id quidem, quod in ipsos recidere possit, evitent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 141:2)
alii nihil ultra ea quae oculos incurrunt exquirendum putant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 47:2)
quod et ipsum in consilio est habendum, non semper tam esse acrem iudicis intentionem, ut obscuritatem apud se ipse discutiat et tenebris orationis inferat quoddam intelligentiae suae lumen, sed multis eum frequenter cogitationibus avocari, nisi tam clara fuerint, quae dicemus, ut in animum eius oratio, ut sol in oculos, etiamsi in eam non intendatur, incurrat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 62:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION