라틴어 문장 검색

Incurristi amens in columnas, in alienos insanus insanisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 67장 1:3)
quae patrem Decium, quae filium devota vita inmisit in armatas hostium copias?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 3:5)
iactam et inmissam a te nefariam in me iniuriam semper duxi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon IV, 1장 1:4)
expositis omnibus argumentandi locis illud primum intellegendum est nec ullam esse disputationem in qua non aliquis locus incurrat, nec fere omnis locos incidere in omnem quaestionem et quibusdam quaestionibus alios qui- busdam alios esse aptiores locos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 1:1)
aut cum aliquid de utilitate honestate aequitate disseritur deque eis rebus quae his sunt contrariae incurrunt status aut iuris aut nominis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 25장 2:1)
Codrum, qui se in medios inmisit hostis veste famulari, ne posset adgnosci, si esset ornatu regio, quod oraculum erat datum, si rex interfectus esset, victrices Athenas fore;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 115:6)
his autem perturbationibus, quas in vitam hominum stultitia quasi quasdam Furias inmittit atque incitat, omnibus viribus atque opibus repugnandum est, si volumus hoc, quod datum est vitae, tranquille placideque traducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 25:2)
nam haec casus importat, qui in sapientem potest incurrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 29:7)
inmissi cum falcibus multi purgarunt et aperuerunt locum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 65:3)
propterea quod partes spatij illius immobilis in quo corpora vere moventur, non incurrunt in sensus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 정의 43:2)
Brūtus enim dē futūrīs dēspērāns in gladium suum incurrerat;
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus Athēnās fugit6)
Femina Romanis etiamnunc urbe recenti Inmisit soceros armaque saeva dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1215)
squalidus inmissos fracta sub harundine crines Rhenus et infectas sanguine portet aquas, barbara iam capti poscunt insignia reges textaque fortuna divitiora sua, et quae praeterea virtus invicta tuorum saepe parata tibi, saepe paranda facit, di, quorum monitu sumus eventura locuti, verba, precor, celeri nostra probate fide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 460)
aperite domos ac mole remota fluminibus vestris totas inmittite habenas!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:6)
Forte petens Delum Chiae telluris ad oras applicor et dextris adducor litora remis, doque leves saltus udaeque inmittor harenae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION