라틴어 문장 검색

eumque, quem novum genus laboris pressit, id, quod in consuetudine est, reficit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 8:4)
Idemque tempus et diutinis malis fatigatos, et ab aestate etiam proxima pressos, interimit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 9:1)
si gravior somnus pressit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 2:7)
ubi nocturna vigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 1:3)
Mulier ex partu, si cum febre vehementibus etiam et assiduis capitis doloribus premitur, in periculo mortis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 35:2)
Quo die vero febrem exspectabit, ante surgere, et exerceri, dareque operam, ut in ipsam exercitationem febris tempus incurrat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XV Curatio quartanae febris. 5:1)
ubi humor cutem inflat, eaque intumescit, et prementi digito cedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 4:2)
Neque alienum est, dum premit morbus, clausis fenestris aegrum continere:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 4:4)
eaque dura est, et prementi renititur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVI De Lienosis. 1:2)
Quod demonstrasse dicitur casus cujusdam pueri, qui quum ab hac ictus esset, et partim ob ipsum vulnus, partim ob immodicos aestus siti premeretur, ac locis siccis alium humorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit, et liberatus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 15:3)
aut, si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas, vel hiems;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 11:6)
quia prementi nihil renititur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 43:5)
Nam si alte est, prementi non cedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 1:5)
At caro durior est, semperque etiam resupinato corpore tumet, prementique non cedit, prioribus facile cedentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 3:7)
Humor autem, si premitur, circumfluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIV De umbilici vitiis. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION