-
indoctus quid enim saperet liberque laborum rusticus urbano confusus, turpis honesto?
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 7:8)
-
ludere qui nescit, campestribus abstinet armis indoctusque pilae discive trochive quiescit, ne spissae risum tollant inpune coronae:
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:17)
-
certe furit ac velut ursus, obiectos caveae valuit si frangere clatros, indoctum doctumque fugat recitator acerbus;
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 14:10)
-
scribimus indocti doctique poemata passim.
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 142)
-
Saepe etiam audacem fugat hoc terretque poetam, quod numero plures, virtute et honore minores, indocti stolidique et depugnare parati, si discordet eques, media inter carmina poscunt aut ursum aut pugiles:
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 166)
-
"quin etiam canet indoctum sed dulce bibenti."
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 24)
-
etiam in ipsorum factis esse chriam putant, ut crates, cum indoctum puerum vidisset, paedagogum eius percussit;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 329:1)
-
cuius cum se imperitum Themistocles confessus esset ut verbis Ciceronis utar, est indoctior.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 350:2)
-
denique in proverbium usque Graecorum celebratum est, indoctos a Musis atque a Gratiis abesse.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 352:1)
-
in quibus actor, non dico, si circa summas trepidat, sed si digitorum saltem incerto aut indecoro gestu a computatione dissentit, iudicatur indoctus.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 366:4)
-
sed nomen est idem iis, a quibus gestus motusque formantur, ut recta sint brachia, ne indoctae rusticae manus, ne status indecorus, ne qua in proferendis pedibus inscitia, ne caput oculique ab alia corporis inclinatione dissideant.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 397:1)
-
at indoctus ille etiam probabit fortasse vitiosa et placere audientibus iudicio suo coget.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 43:1)
-
ne hoc quidem negaverim, sequi plerumque hanc opinionem, ut fortius dicere videantur indocti;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 173:1)
-
propter hoc quoque interdum videntur indocti copiam habere maiorem, quod dicunt omnia;
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 178:1)
-
cuius sententiae talis defensio est, quod indocti et barbari et servi, pro se cum loquuntur, aliquid dicant simile principio, narrent, probent, refutent, et (quod vim habeat epilogi) deprecentur.
- (퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 274:3)