라틴어 문장 검색

ordo 'tor- rens Indos Sirius ardebat';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 42411)
"Aegypti siccitatem temperare Nilus amnis solet, Euphrates Mesopotamiam pro imbribus pensat, Indus flumen et serere orientem dicitur et rigare."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 18장 1:9)
Indus vero, qui est omnium fluminum maximus, non aqua solum agros laetificat et mitigat, sed eos etiam conserit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 130:6)
Neque vero hoc fugit sapientissimum regem Philippum, qui hunc Alexandro filio doctorem accierit, a quo eodem ille et agendi acciperet praecepta et eloquendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 141:4)
Quibus cum esse praestantem Numam Pompilium fama ferret, praetermissis suis civibus regem alienigenam patribus auctoribus sibi ipse populus adscivit eumque ad regnandum Sabinum hominem Romam Curibus accivit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 39:1)
Ergo ille Indus aut Poenus unam coercet beluam, et eam docilem et humanis moribus adsuetam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 109:9)
Est profecto quiddam etiam in barbaris gentibus praesentiens atque divinans, siquidem ad mortem proficiscens Callanus Indus, cum inscenderet in rogum ardentem, O praeclarum discessum, inquit, e vita, cum, ut Herculi contigit, mortali corpore cremato in lucem animus excesserit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 70:1)
Haec de Indis et magis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 70:8)
quas quidem percurrere oratione facile est, quid inter Indos et Persas, Aethiopas et Syros differat corporibus, animis, ut incredibilis varietas dissimilitudoque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 142:8)
"Est profecto quiddam etiam in barbaris gentibus praesentiens atque divinans, siquidem ad mortem proficiscens Callanus Indus, cum inscenderet in rogum ardentem, ' O praeclarum discessum,' inquit, 'e vita, cum, ut Herculi contigit, mortali corpore cremato in lucem animus excesserit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 70:1)
haec de Indis et magis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 70:8)
quas quidem percurrere oratione facile est, quid inter Indos et Persas et Aethiopas et Syros differat corporibus, animis, ut incredibilis varietas dissimilitudoque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 142:8)
quo ut venimus, humanissime Quintus Pomponia inquit tu invita mulieres, ego viros accivero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 1 6:10)
is igitur si accierit, accurram;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 48 2:10)
uri se patiuntur Indi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 40:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION