라틴어 문장 검색

dux cum suis decenter ab imperatore dimittitur:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 37:3)
Cum haec concordia et foedus inter imperatorem [0421C] et Boemundum fieret, Tankradus, sororis filius Boemundi, brachium maris cum universo comitatu et apparatu tam suo quam Boemundi transfretavit, clam imperatore, duce ac Boemundo, ne et ipse subditus illi fieret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 38:1)
Sed tamen prudenter dissimulans, Boemundum atque ducem cum amore et immenso honore munerumque largitione commendatos, trans fluvium ad exercitum remisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 38:3)
Brevi dehinc intervallo adfuit Robertus Flandrensis cum immensis copiis, qui et ipse audita concordia ducis et Boemundi cum imperatore, foedus iniit, homo illius factus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 38:4)
Comitis vero Reymundi legati, accepto ducis responso, Constantinopolim [0422B] reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:6)
Dux siquidem et Boemundus et Robertus Flandrensis, donis a rege pretiosis donati et nimium commendati, iter suum continuant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:7)
In his itaque diebus Robertus, Nortmanorum comes, Stephanus Blesensis, Eustachius, frater praedicti ducis cum ingenti manu equitum et peditum similiter adfuerunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 42:1)
Unde in prima obsidione Godefridus, dux Lotharingiae, princeps ac dominus de castello Bullionis, cum universo comitatu Lotharingorum constitutus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 44:3)
Wernerus de Greis castro, miles irreprehensibilis in arte bellica, Eustachius, frater praedicti ducis Godefridi, cum Baldewino fratre eorum, viro clarissimo, et bello invictissimo, pariter in ordine consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 44:8)
- De viris sacri ordinis et vulgo inermi, et de lacu civitatis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 47:2)
Virum itaque apprehensum Godefridus dux et Boemundus, et caeteri minis suppliciorum coegerunt, ut cujus rei causa missus venerit, sola veritate explicaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:1)
Dux Godefridus, Boemundus, Robertus Flandrensis et universi qui aderant, comiti Reymundo tota nocte hac legationem direxerunt, quatenus plus solito viam maturaret, si cum Turcis bellum committere vellet, et sociis subvenire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:10)
Sed ab ipso comite et a Baldewino, fratre ducis, illis ex adverso cum Baldewino Calderim occurrentibus plurima manu, graviter retrusi et expugnati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:5)
Dux Godefridus et Boemundus, non equo tardantes, laxis frenis per medios hostes advolant, hos lanceis perforantes, hos ab equis dejicientes et socios saepe hortantes, ad trucidandos hostes virili admonitione consolantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 54:11)
Ubi dux ipse Turcorum bellicosissimum sagitta trajecit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 65:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION