라틴어 문장 검색

" Languent per inertiam saginata nec labore tantum sed motu et ipso sui onere deficiunt.
(세네카, De Providentia, book 1 14:2)
Omnes in eadem causa sunt, et hi qui levitate vexantur ac taedio adsiduaque mutatione propositi, quibus semper magis placet quod reliquerunt, et illi, qui marcent et oscitantur.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 25:1)
Adice et illos, qui non constantiae vitio parum leves sunt sed inertiae, et vivunt non quo- modo volunt, sed quomodo coeperunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 25:4)
Hinc illud est taedium et displicentia sui et nusquam residentis animi volutatio et otii sui tristis atque aegra patientia ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 29:1)
Alit enim livorem infelix inertia et omnes destrui cupiunt, quia se non potuere provehere ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 29:5)
Adversus hoc taedium quo auxilio putem utendum quaeris.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 36:1)
Si te ad studia revocaveris, omne vitae fastidium effugeris nec noctem fieri optabis taedio lucis, nec tibi gravis eris nec aliis supervacuus;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 41:1)
Licet scias et in adflicta re publica esse occasionem sapienti viro ad se proferendum et in florenti ac beata petulantiam, invidiam, mille alia inertia vitia regnare.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 56:2)
his plerique similem vitam agunt, quorum non immerito quis inquietam inertiam dixerit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 112:3)
odium turbae sanabit solitudo, taedium solitudinis turba.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 147:5)
non multum loci habet, itaque cito implet et taedio est et post primum impetum marcet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 35:4)
unde aliquoties in altum prouectum cum modo uenti aduersi retulissent, modo ipse iactationem nauis caeco uoluente fluctu pati non posset, taedium tandem eum et fugae et uitae cepit, regressusque ad superiorem uillam, quae paulo plus mille passibus a mari abest,
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 17:4)
certe ego vel tua soror inter spem metumque suspensi credidimus eius taedium augendum si voluntati iacentis obstitissemus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:5)
modo lucra morae, modo taedia vitae attonitis, lucemque timent lucemque precantur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권219)
Inertia indicatur, cum fugitur labor.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 272)

SEARCH

MENU NAVIGATION