라틴어 문장 검색

ipsum corpus aridum et durius quam naturaliter oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장7)
Et nonnumquam sine ulcere durior aut mollior est quam esse naturaliter debet:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장36)
Sed si sine ulcere is locus durus est, imponi ficum quam pinguissimam aut rhypodes emplastrum satis sacrificium.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장59)
At circa proxima cutis, quae vitium receptura est, tumidior et durior est coloremque habet ex rubro subnigrum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장102)
Chironeum autem ulcus appellatur, quod et magnum est et habet oras duras, callosas, tumentes.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장119)
Et quod desubito durius non est, melius est et quamvis non rubet, coloris tamen aliter mutati est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장186)
si iam durior est, ad ea veniendum est, quae digerant et resolvant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장193)
Si qua circa duriora sunt, ad ea mollienda vel malva contrita vel faeni Graeci linive semen ex passo coctum superdandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장212)
Callus autem neminem fallit, quia durus est et aut albus aut pallidus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장262)
si callus durior est, aceto;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장289)
Alterum . . . est minus super corpus eminens, durum, latum, subviride, subpallidum, magis exulceratum:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장303)
Acrochordona vocant, ubi sub cute coit aliquid durius, et interdum paulo asperius, coloris eiusdem, infra tenue, ad cutem latius;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장315)
Myrmecia autem vocantur humiliora thymio durioraque, quae radices altius exigunt maioremque dolorem movent:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장325)
Phylacion autem paulo durior pusula est, subalbida, acuta, ex qua ipsa quod exprimitur umidum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장356)
Scabies vero durior:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장380)

SEARCH

MENU NAVIGATION