라틴어 문장 검색

non capit has nugas humilis domus, audiat ille testarum crepitus cum verbis, nudum olido stans fornice mancipium quibus abstinet, ille fruatur vocibus obscaenis omnique libidinis arte, qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI55)
Tam diu superbiam regis populus Romanus perpessus est, donec aberat libido;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 60:1)
Secundam in urbe media decemviratus libido conflavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 8:1)
Cato inexpiabili odio delendam esse Carthaginem, et cum de alio consuleretur, pronuntiabat, Scipio Nasica servandam, ne metu ablato aemulae urbis luxuriari felicitas inciperet;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 4:4)
Adnotatum quoque committentis aciem Crastini pilum, qui mox adacto in os gladio - sic inter cadavera repertus est - libidinem ac rabiem qua pugnaverat ipsa novitate volneris praeferebat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 46:3)
Prima civilium motuum causa testamentum Caesaris fuit, cuius secundus heres Antonius, praelatum sibi Octavium furens, inexpiabile contra adoptionem acerrimi iuvenis susceperat bellum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MUTINENSE 1:1)
FUROR Antonii quatenus per ambitum non poterat interire, luxu et libidine extinctus est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 1:1)
Hinc mulier Aegyptia ab ebrio imperatore pretium libidinum Romanum imperium petit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM ANTONIO ET CLEOPATRA 2:1)
postquam ille defunctus est, Vari Quintilli libidinem ac superbiam haud secus quam saevitiam odisse coeperunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 11:1)
quaeritur in primis quare, quod cuique libido venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 26:2)
conciliabat enim vel mutua quamque cupido vel violenta viri vis atque inpensa libido vel pretium, glandes atque arbita vel pira lecta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:14)
inde etiam Satyros veluti Sathunos, quod sint in libidinem proni, appellatos opinantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 9:2)
Alius libidini servit, alius avaritiae, alius ambitioni, omnes spei, omnes timori.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 8:5)
Sed et noverat hunc errorem non esse inexpiabilem.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, X. 7:2)
Licentium ac libidinem ut tollam petis Togatae stirpis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 15:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION