라틴어 문장 검색

dulcibus fluviis salsa enim aqua magis pruriginem creat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4451)
"naturale est enim et odisse quem timeas, et quem metuens infestare, si possis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:13)
quid refert, si hoc ipsum salsum illi et venustum videbatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 79:14)
inveni autem ridicula et salsa multa Graecorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 217:3)
quod est hominibus facetis et dicacibus difficillimum, habere hominum rationem et temporum et ea, quae occurrunt, cum salsissime dici possunt, tenere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 221:4)
haec scilicet bona dicta, quae salsa sint;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 222:2)
nam esse quamvis facetum atque salsum non nimis est per se ipsum invidendum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 228:2)
salsa, ac tamen a te ipso ficta [tota] narratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 240:2)
salsum hunc possum dicere atque ita, non ut eius modi oratorem esse velim, sed ut mimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 251:4)
quod si admixtum est etiam ambiguum, fit salsius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 255:3)
addito ambiguo [altero genere ridiculi], fuit, ut mihi quidem videtur, salsissimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 255:11)
" Haec aut frigida sunt aut tum salsa, cum aliud est exspectatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 260:6)
Genus est perelegans et cum gravitate salsum cumque oratoriis dictionibus tum urbanis sermonibus accommodatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 270:3)
" Valde haec ridentur et hercule omnia, quae a prudentibus [quasi] per simulationem [non intellegendi] subabsurde salseque dicuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 275:1)
Salsa sunt etiam, quae habent suspicionem ridiculi absconditam, quo in genere est Siculi illud, cui cum familiaris quidam quereretur quod diceret uxorem suam suspendisse se de ficu, "amabo te," inquit "da mihi ex ista arbore quos seram surculos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 278:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION