라틴어 문장 검색

"fratre magis, dubito, glorier, anne viro."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권15)
quid hac" ait "arce petisti, progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 4:6)
Iuppiter alter avus socero quoque glorior illo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 17:6)
pretium rex infitiatur et addit, perfidiae cumulum, falsis periuria verbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 27:2)
nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes, ipse suis Phaëthon infitiandus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 330)
sua coniecta de praestantia gloriantur atque talis est eorum bonorum profusio, quae sine orbis eversione dilatari non possit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 121:8)
Hodiernis temporibus hoc lumen antiquis societatibus sufficere posse est cogitatum, at minime esse aptum novis temporibus, homini qui adolevit, qui sua ratione gloriatur quique nova via futurum vestigare studet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 4:2)
Cum sanctus Paulus Romanis christianis de uno illo corpore loquitur omnes credentes esse in Christo, eos exhortatur ne glorientur;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:2)
« Estne fortasse necesse ut vobis dicatur modicos ipsos successus / qui efficiunt ut de quadam culta societate gloriemini, / difficulter superfuturos esse fidem, cui suam debent significationem? ».
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 107:2)
caecos loquor, atra socordia quorum corde tenebroso verum perpendere nescit, quem si perspicuum mortalibus infitiaris, fare age, quem videat Babylonis ab arce tyrannus innocuas inter flammas procul exspatiantem, calcantem rapidos inadustis fratribus ignes, nempe ait
(프루덴티우스, Apotheosis, section 349)
ecce, deos manes cur infitiaris haberi?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권125)
ibo per inpuros fervente libidine luxus, incestabo toros, sacrum calcabo pudorem, infitiabor habens aliquod sine teste propinqui depositum, tenues avidus spoliabo clientes, longaevam perimam magico cantamine matrem (tardat anus dominum dilata morte secundum) nec formido malum, falluntur publica iura;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 254)
Non tamen infitior duplex occurrere nobis semper iter, geminis mortalia partibus ire, cum dubitant quonam ferat ignorantia gressum, altera multifida est, at simplex altera et una;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2303)
flevit abire virum maesta Africa, quo docente facta est cultior, eloquio cuius sibi docta gloriatur;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.39)
Vah, gloriare evenisse ex sententia?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 536)

SEARCH

MENU NAVIGATION