라틴어 문장 검색

Igitur ex improuiso finis eius cum magna manu invadit, multos mortalis cum pecore atque alia praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca hostiliter cum equitatu accedit, deinde, cum omni multitudine in regnum suum conuertit, existimans Adherbalem dolore permotum iniurias suas manu vindicaturum eamque rem belli causam fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 20장4)
Quid dicis, quo inflammati in media pericula inruant ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 23:5)
cum ad mentem bonam redierit, cum accessio illa, quae animum inflammabat, remiserit, quidni eum oderit, a quo in damnum ac periculum suum adiutus est ?
(세네카, 행복론, Liber II 57:7)
quantis terras fructibus impleant, quam opportunis et in omnes oras ferentibus ventis maria permoveant, quantis imbribus repente deiectis solum molliant venasque fontium arentes redintegrent et infuso per occulta nutrimento novent.
(세네카, 행복론, Liber IV 118:2)
Et quem magis poterat permovere tanta mutatio ?
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 75:3)
Fortuna amorem peior inflammat magis:
(세네카, Hercules Oetaeus 6:15)
non illum avarae mentis inflammat furor qui se dicavit montium insontem iugis, non aura populi et vulgus infidum bonis, non pestilens invidia, non fragilis favor;
(세네카, 파이드라 7:2)
saepe vago Asopi sonitu permota fluentis credebat dominae pone venire pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1519)
medias etiam non destitit urbes, quidquid et Asopon veteresque interiacet Argos, inflammare odiis, multumque et ubique retexens legatum sese Graia de gente petendis isse super regnis profugi Polynicis, at inde vim, noctem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권129)
"quem non permoveas?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권239)
rubuit Neptunius heros permotus lacrimis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권286)
ex qua re non solum gloriosi coniugis uestri, immo totius gentis subpositae uobis intellegentiam in amore sui facilius inflammaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:3)
Arruns ubi ex lictoribus procul consulem esse, deinde iam propius ac certius facie quoque Brutum cognovit, inflammatus ira ille est vir, inquit, qui nos extorres expulit patria.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 59:1)
ad haec cum inflammarentur animi, ut ad quosque ventum erat, iuniorum conscribebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 616:1)
ibi egressi praesidio levi navibus relicto vicos expugnant, inflammant tecta, hominum pecudumque praedas agunt et dulcedine praedandi longius usque a navibus procedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION