라틴어 문장 검색

in summo Antonius, et infra scriba Sertorii Versius;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6987)
et 'sub orbe', ablativo, id est infra orbem, ut saepe sub inmotis praesepibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2275)
plane cum auctu, ut sit maior causa misericordiae, nisi forte hoc etiam putamus ad recipiendum valere, quod aliquod beneficium praedicendo de Cyclope significat dari, nam infra ait 'recepto supplice sic merito'. infelicis vlixi quoniam apud hostes loquitur, quaerit favorem eius vituperatione, quem scit odio esse Troianis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6136)
prius tamen voluit ablui cruorem cum ait 'date vulnera lymphis abluam'. plenius tamen infra ait 'semianimemque sinu germanam' usque 'veste cruorem', ut tamquam in veste pura legitimo ritu morti data haberetur, quae quod sacratum crinem habuerit, vitae fuerit inmorata:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6838)
esse etiam quartam infra omnes quae φυσική vocatur naturalis, ut est in herbis et arboribus, quae etiam motu carentes, vitam tamen habent;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8110)
quodque adlvit infra Tyrrhenum dicit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1492)
nam Euander hoc ait 'sed tibi ego ingentes populos opulentaque regnis iungere castra paro', deinde infra de potestate obtinendae provinciae subtexuit 'ipse oratores ad me regnique coronam cum sceptro misit', et excusatione interposita hortatur Aeneam, ut Etruscis, regem et ducem desiderantibus, praesit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5529)
infra enim ait 'insidiis et ripa territus alta', ut insidias pro formidine, ripam pro flumine posuerit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7494)
sane 'solum' si nominativus est, 'durare' absolute accipiemus, et omnia quae infra dicuntur ad so- lum [et rerum terrestrium] referentur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 352)
alii burim curvaturam temonis, quae supra est, et quod est infra, urvum dicunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1703)
, alii infra usque ad viii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 20513)
libyae devexus in austros quo- niam notius circulus totus infra terram est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2412)
quae ideo non occidunt, quia secundum clima nostri caeli arctous circulus, in quo cardo convertitur, infra horizontem non venit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 24610)
allvit infra id est Tyrrhenum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1582)
nam infra ait 'saltibus in vacuis pascant et plena secundum flumina'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1423)

SEARCH

MENU NAVIGATION