라틴어 문장 검색

«Rex Ammirabilis Babyloniae gavisus adventu vestro, et prospere adhuc vos egisse, salutem principibus magnis et humilibus Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 118:2)
Sicut enim salutem et vitam diligimus, sic oportet, ne in palam verbum istud fiat, ne hostes solliciti et providi de adventu et impetu nostro, nimis exterreantur, et nobiscum praeliari non expavescant.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:14)
In hac beata admonitione roborati, decreverunt unanimiter malle mori quam inimicis viliter terga dare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:2)
aditum pontis et urbis celeri via disponunt appetere, quo [0476C] inimicos ad praesidium urbis redituros sperabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 128:3)
Gentes hae miri laboris sunt et exercitii, non curant corpora ulla mora aut requie, sed inimicos sibique contrarios de die in diem [0483A] requirunt, quos inventos et expugnatos mittunt in perditionem.»
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 12:24)
Et ad ultimum malens vitam filii, quam omnium inhabitantium salutem, perfidiam adversus Darsianum [0488C] regem assumpsit, et fidem in restitutione filii cum Boemundo iniit, et sic in civitatem fideles Christi milites intromisit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 32:3)
[0491A] Non ultra viri haesitantes, sed ex interpretis verbis roborati, et confratrum agnita salute, rursus scalam ascendunt, et moenibus inferuntur, donec ferme sexaginta super muros invecti constiterunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 40:9)
Imperator ingressos ad se principes recognoscens, miratur valde quomodo a sociis divis habeantur, ac percontatur de statu fidelium Christi commilitonum, de salute ducis Godefridi, Reymundi comitis et episcopi Podiensis, utrum in prospero vel adverso eorum res sita sit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 80:4)
Respondent eos minime in prosperitate et salute esse, sed sic obsessos a Corbahan, principe Corrozan, et a nationibus gentilium, ut ne unus quidem patescat aditus vel exitus a tam spatiosa urbe, et quod nunquam manus illorum, nisi furtim aliqui possint evadere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 80:5)
Hugo siquidem Magnus, videns quod Anselmus sine aliquo timore mortis hostes represserat, sine mora advolat, simili caede muletans inimicorum catervas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 98:7)
Godefridus dux, ex relatione velocis nuntii Boemundi intellecta invasione suaeque aciei a Turcis [0510A] fere coronatae, elevans oculos, jam intuetur quomodo virtus Boemundi et cohortes illius pondere belli fatigabantur, et vix inimicorum vires sufferebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 102:1)
«Princeps Hasart, Godefrido magno principi ac duci Christianorum, salutem, et omne quod melius optari potest.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 16:1)
- Dux ipse cum paucis Christianis praesidia inimica subvertit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 27:2)
Deinde pluribus diebus evolutis, et multum illis pro vita et membrorum salute precantibus, plurimumque se excusantibus, dona vero non modica per exoratores pro sua redemptione offerentibus, Baldewinus suorum semper consilio ad altiora tendebat, sciens ex ore delatorum quod per vicina castella et munitiones thesauros ampliores, quodque pretiosius habebant, a facie Christiani exercitus absconderant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 34:1)
Sed nequaquam a desiderio et proposito suo eos aliquo blanditiarum molimine vel promissione valens retinere, se suosque in eodem [0532A] loco remanere affirmat quousque arx inimica in ultionem suorum attritorum ruina consumeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 72:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION