라틴어 문장 검색

habet aliquid ex iniquo omne magnum exemplum quod contra singulos utilitate publica rependitur.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 44장11)
nam oblectamentis principis palam iniquum detrectare vim eius equos regentis, inludere voces, quoties caneret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 52장4)
quae oblitterari non sinebat Capito Cossutianus, praeter animum ad flagitia praecipitem iniquus Thraseae quod auctoritate eius concidisset, iuvantis Cilicum legatos dum Capitonem repetundarum interrogant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 21장5)
iniquissima haec bellorum condicio est:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 27장 2:2)
diu infructuosam et asperam militiam toleraverant ingenio loci caelique et severitate disciplinae, quam in pace inexorabilem discordiae civium resolvunt, pa- ratis utrimque corruptoribus et perfidia impunita.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장3)
namque Lucilius Bassus post praefecturam alae Ravennati simul ac Misenensi classibus a Vitellio praepositus, quod non statim praefecturam praetorii adeptus foret, iniquam iracundiam flagitiosa perfidia ulciscebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 100장10)
nec vos adeo iniquos existimamus ut interfici a nobis parentes fratres liberos nostros velitis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 65장6)
circa corporis curam morosior, ut non solum tonderetur diligenter ac raderetur, sed uelleretur etiam, ut quidam exprobrauerunt, caluitii uero deformitatem iniquissime ferret saepe obtrectatorum iocis obnoxiam expertus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 45장 2:1)
soror Liuilla cum audisset quandoque imperaturum, tam iniquam et tam indignam sortem p. R. palam et clare detestata est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 3장 2:4)
"Itaque inter optimam conscientiam et iniquissimam fortunam destitutus ignoro, quomodo et animo meo et tempori paream."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 10장 2:5)
Id quidem Philotas, qui graviora supplicia metueret, haud sane iniquo animo audiebat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 9:2)
"quos cum vellet abducere homo superbissimus, certe iniquissimus, nisi pedes militare vellem, retinere cogebar."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:47)
"Quid igitur iniquius est quam me, qui, si tibi non paruissem, iure daturus fui poenas, nunc perire, quia parui?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 1장 23:62)
Ille deos sui sceleris ultores adesse confessus adiecit non Dareo iniquos fuisse, quem sic ulciscerentur, sed Alexandro propitios, cuius victoriam semper etiam hostes adiuvissent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 29:1)
ad quorum pertinaciam mitigandam rex L equites praemisit, qui clementiam ipsius in deditos simulque inexorabilem animum in devictos ostenderent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION