라틴어 문장 검색

Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens in Daphne secus Antiochiam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장33)
Et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit; miseros autem, qui etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes iudicarentur, hos morte damnavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장47)
Atqui Philosophiae fas non erat incomitatum relinquere iter innocentis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:6)
At cuius criminis arguimur summam quaeres.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:1)
Nam de compositis falso litteris, quibus libertatem arguor sperasse Romanam, quid attinet dicere?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:15)
Praeterea penetral innocens domus, honestissimorum coetus amicorum, socer etiam sanctus et aeque ac tu ipsa reuerendus ab omni nos huius criminis suspicione defendunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:6)
In contrarium arguitur, et primo:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:1)
Item, hoc idem arguitur per rationem sic:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 17:1)
Quod autem mundus sit aeternus, arguitur sic:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 4 18:1)
Sed contra hunc modum ponendi arguitur sic:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 33:1)
Item, contra eundem modum ponendi arguitur sic:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 34:1)
Sed contra hanc rationem arguitur sic:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 5 36:1)
Tu arguis in contrarium, quia ponere talem formam voluntatis in Deo, hoc est fingere.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 84:2)
Ad illud quod tu secundo arguis, dico quod ex quo fuerit talis forma voluntatis divinae ab aeterno, talem oportuit esse modum procedendi voliti ex voluntate, ut volitum perfecte sit sic conforme voluntati.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 85:1)
petunt atque orant ut sibi parcat, ne communi odio Germanorum innocentes pro nocentibus poenas pendant; si amplius obsidum vellet, dare pollicentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 9장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION