라틴어 문장 검색

Nec mihi vitio vertas, si res quas ex lectione varia mutuabor ipsis saepe verbis quibus ab ipsis auctoribus enarratae sunt explicabo, quia praesens opus non eloquentiae ostentationem sed noscendorum congeriem pollicetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 4:1)
De hoc ipso quaesitum venio, et explices velim, quale illud convivium fuerit, a quo te abfuisse propter singularem omnium in te amicitiam non opinor.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 5:3)
nunc idem habitus quo argumento transierit in usum nominis paucis explicandum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 18:2)
et, ut contentus sim referendo paucarum morem regionum, Arcades annum suum tribus mensibus explicabant, Acarnanes sex, Graeci reliqui trecentis quinquaginta quattuor diebus annum proprium conputabant.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 2:3)
sed nihil in illorum mensibus explicandis videtur operosum, quos tricenum dierum omnes habent:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 1:3)
Permitte, Aviene, Symmachus explicet de his quos iam nominaverat dicta Ciceronis:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 15:2)
Urbanitas eiusdem innotuit circa Herennium deditum vitiis iuvenem.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 6:1)
Cuiusdam provincialis iocus asper innotuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 20:1)
Sed, ut a feminis ad viros et a lascivis iocis ad honestos revertar, Cascellius iuris consultus urbanitatis mirae libertatisque habebatur, praecipue tamen is iocus eius innotuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 1:1)
et ideo vetusta persequentibus quicquid de hoc putatur innotuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 4:2)
Quis cladem illius noctis, quis funera fando Explicet, aut possit lacrimas aequare dolorem?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 10:2)
Totam rem quanto compendio lingua ditior explicavit?
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 2:2)
Ex his versibus etiam civium nomen innotuit, quia Gargares vocantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XX. 8:3)
Est, qui, tauriferis ubi se Mevania campis Explicat, audaces ruere in certamina turmas Adferat, et, qua Nar Tiberino illabitur amni, Barbaricas saevi discurrere Caesaris alas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:44)
Haud procul a muris tumulas surgentis in altum Telluris parvum diffuso vertice campum Explicat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION