라틴어 문장 검색

'Invenimus, qui curva corrigeret!
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 6:3)
Nam tu quoque amore communium soles emendari cupere quae iam corrigere difficile est.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 9:3)
Erit autem vel hoc maxime corrigendum, quod qui damnati ad poenam erant, non modo ea sine auctore, ut scribis, liberati sunt, sed etiam in condicionem proborum ministrorum retrahuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 32 1:1)
ut incohata sunt, an quae uidentur emendanda corrigere, quac transferenda transferre, ne dum seruarc uolumus quod impensum est, male impendamus quod addendum cst.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 39 6:2)
quae videtur sisti et corrigi posse.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 9:5)
saepe piget (quid enim dubitem tibi vera fateri) corrigere et longi ferre laboris onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 911)
corrigere ut res est tanto magis ardua quanto magnus Aristarcho maior Homerus erat, sic animum lento curarum frigore laedit et cupidi cursus frena retentat equi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 913)
atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram, ossaque pacata nostra tegantur humo, ut mihi conanti nonnumquam intendere curas fortunae species obstat acerba meae, vixque mihi videor, faciam qui carmina, sanus, inque feris curem corrigere illa Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 914)
saepe ego correxi sub te censore libellos, saepe tibi admonitu facta litura meo est, dignam Maeoniis Phaeacida condere chartis cum te Pieriae perdocuere deae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1210)
"consortes operis, per quas correcta vetustas quernaque glans victa est utiliore cibo, frugibus immensis avidos satiate colonos, ut capiant cultus praemia digna sui."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권378)
"longa referre mora est correcta oblivia damnis."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권189)
At tu, funesti ne sim tibi muneris auctor, nate, cave, dum resque sinit, tua corrige vota.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:27)
Scripta "soror" fuerat, visum est delere sororem verbaque correctis incidere talia ceris:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 45:12)
Illa moram celeri cessataque tempora cursu corrigit atque iterum iuvenem post terga relinquit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 62:15)
quod si correxeris unum, nullus in egregio corpore naevus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 136)

SEARCH

MENU NAVIGATION