라틴어 문장 검색

malitia liberatus et liberat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 19:2)
ergo ne malitiam quidem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 36:2)
ergo et malitia et species eius omnes, malignitas, invidia, superbia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 6:2)
Denique quidquid facimus, aut, malitiae aut virtutis gerimus imperio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 106 10:1)
Rursus aeque malitiam et aerumnosi animi veternum perspiciemus, quamvis multus circa divitiarum radiantium splendor inpediat et intuentem hinc honorum, illinc magnarum potestatium falsa lux verberet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 7:1)
L. Sulla filium amisit, nec ea res aut malitiam eius et acerrimam virtutem in hostes civesque contudit aut effecit, ut cognomen illud usurpasse falso videretur, quod amisso filio adsumpsit nec odia hominum veritus, quorum malo illae nimis secundae res constabant, nec invidiam deorum, quorum illud crimen erat, Sulla tam felix.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 70:1)
Ne quid aut bonum aut malum existimes, quod nec virtute nec malitia continget ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 82:3)
qui lividi cum fuerint malitiae clarae, dictionis obscurae, tamen ad notitiam posterorum per odia virtutum decucurrerunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Petronio suo salutem. 2:2)
Bonitatis verba imitari maior malitia est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 061)
Muliebris lacrima condimentum est malitiae.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 343)
Malitia unius cito fit maledictum omnium.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 363)
Sic malitia spiritalis a primordio auspicata est in hominis exitium.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 4:3)
renuant ob malitiam praedamnatos se in eundem iudicii diem cum omnibus cultoribus et operationibus suis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 14:3)
Nam si omnem mahgmtatem et si etiam malitiam excogitatam deus exactor innocentiae odit, indubitate quaecumque condidit non in exitum operum constat condidisse quae damnat, licet eadem opera per ea quae condidit administrentur, quando haec sit tota ratio damnationis, perversa administratio conditionis a conditis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:11)
INTEREA Brettones fames sua praefata magis magisque adficiens, ac famam suae malitiae posteris diuturnam relinquens, multos eorum coegit uictas infestis praedonibus dare manus, alios uero numquam, quin potius confidentes in diuinum, ubi humanum cessabat auxilium, de ipsis montibus, speluncis, ac saltibus continue rebellabant;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.3)

SEARCH

MENU NAVIGATION