라틴어 문장 검색

ibi cum alii mores et instituta eorum, alii res gestas, alii speciem ipsius urbis nondum exornatae neque publicis neque privatis locis, alii singulos principum eluderent, iuvenis incautus et amore nominis Romani et certamine adversus fratrem omnia tuendo suspectum se patri et opportunum criminibus faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 50:2)
ad has excipiendas voces speculator ex convivis Persei missus cum incautior obversaretur, exceptus a iuvenibus forte triclinio egressis male mulcatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 70:1)
"aperienda nimirum nocte ianua fuit et armati comisatores accipiendi praebendumque ferro iugulum, quando non creditur nisi perpetratum facinus, et eadem petitus insidiis audio quae latro atque insidiator.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 98:2)
sed ne sint caecae, pater, execrationes tuae, discerne, dispice insidiatorem et petitum insidiis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 114:2)
cum ipse, ex quo ab Roma redii, per occulta cum suis colloquia dies noctesque insidietur, ultro mihi non insidiatoris modo sed latronis manifesti et percussoris speciem induit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 139:1)
quae si non intervenissent, insidiatores nos sopiti iaceremus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 169:2)
missus hic comes, ut ante dictum est, cum simplicitatem iuvenis incauti et suis haud immerito suscensentis assentando indignandoque et ipse vicem eius captaret, in omnia ultro suam offerens operam, fide data arcana eius elicuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 273:1)
alteram hostes cum propulissent, ut restitueret rem inclinatam, consul equo advectus suos quidem a fuga revocavit, ipse, dum incautius ante signa obversatur, missili traiectus cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 206:3)
praegressi cum Euandro insidiatores nihil aliud ad peragendum inceptum quam loci opportunitatem, omnia circumeuntes, quaerebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 160:2)
tum insidiatores exorti saxa duo ingentia devolvunt, quorum altero caput ictum est regi, altero umerus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 165:1)
non per insidias et nocturna proelia, nec simulatam fugam improvisosque ad incautum hostem reditus, nec ut astu magis quam vera virtute gloriarentur, bella maiores gessisse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 497:1)
incautior Nicias Pellae proiciendo pecuniae partem quae fuerat ad Phacum ;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 121:1)
incautam nomen perituris accommodatum, ut fallit te incautum pietas tua et excipit incautum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 701)
non utique, nondum enim insidiatorem . Sed fit vera connexio, recte igitur insidiator ut hostis occiditur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 371:5)
ille enim incautus fuerat, furens propter crudelem mortem sodalis, unde et incautus fuerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3853)

SEARCH

MENU NAVIGATION